PG 69, col. 34
suam dare tibi, suspirans et tremens eris super ter-
ram. Et dixit Cain ad Dominum: Maius delictum
meum quam ut remittatur mihi. Et si ejicias me
hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero
gemens et tremens super terram : et erit, omnis
inveniens me occidet me. Et dixit ei Dominus Deus:
Non sic, omnis qui occiderit Cain, septem vindictas
exsolvet. Et posuit Dominus Deus signum Cain, ut
non interficeret eum omnis qui invenisset eum. Et
egressus est Cain a facie Dei “. ι
2. Cain itaque et Abel ambo nati sunt ex Adam,
fueruntque tanquam duo teneri ac florentes sur-
culi, ex una ac prima radice orti : et in his homi-
nis natura fecunditatem exercebat, crescereque ac
multiplicari vixdum initio videbatur, et robore au-
geri. Caeterum Cain quidem ortus tempore praeces-
sit. Subsecutus autem eum est Abel; ac quandiu
tenelli ac juvenculi essent, instar pullorum apud
parentes educabantur. Postquam vero pubertatis
tempus excesserunt, et ad virilem aetatem pervene-
runt, diversis studiis atque operibus sese tradide-
runt. Ac Cain quidem, opinor, terra: viriditate
delectatus, eamque floridissimis arboribus et tem-
pestivis fructibus ornatam videns, ad cultiorem
eam cernentium oculis exhibendam , studium suum
conferendum putavit: quaeque ex se ac suapte na-
tura ad amorem sui provocabant, ac spontaneam
illam pulchritudinem pra: se ferebant, excogitavit;
ut, quoad ejus fieri posset, 15 agriculture benefi-
cio longe praestantiorem aspectum ob oculos pone-
rent. Rusticam itaque vitam agebat, summisque vi-
ribus ad hoc studium enitebatur. Dedit autem ei
natura parens hoc in genere scientiam, divinaque
et ineffabilis lex impressit eorum quae cupiebat co-
gnitionem. Atque hac quidem in re Cain studium
suum ac laborem impendit. Sapiens vero Abel, li-
gonibus ac falcibus posthabitis, rei pecuariae stude-
bat. Adduxerunt vero fortassis eum in hanc sen-
tentiam agniculi quidem matribus suis argute succi-
nentes, ac vixdum halantes, mollibusque ac tenellis
pedibus per vernas herbas lascivientes :_necn0n
caprae balatrices, altissima quaeque rupium praecipi-
tia nullo negotio persultantes. Optimo vero jure
pastoralem vitam sapiens admodum Abel probavit,
przeexercitamentum quoddam praefectura: apud ho-
mines id sibi statuens, atque ita se rem habere cen-
scns. Porro sacra: etiam ac divinitus inspirata: Scri-
pturaa et Graecia: sapientum consuetudo est pasto-
res populorum vocare eos qui gentibus, aut urbibus,