PG 69, col. 35

densos, et tempestivis fructibus onustos, dedit,
Abeli autem in innumeram multitudinem quae col-
legerat produxit. Deinde lex qua: in nobis est in
nata: Dei notitia: eos viros incitavit ad ofl‘erenda
omnium Creatori atque omnis boni datori Deo, pro
acceptis beneficiis, sacrificia. Tametsi enim corrupta
est, neque vera esse cernitur eorum qui idolis ser-
viunt pernoscendi ratio quis sit universorum factor,
tamen innata quaedam ac necessaria lex hoc agit, et
spontanea cognitio excitat ad superius quid longeque
praestantius quam res mortalium, hoc est Deum,mente
concipiendum. Oflert itaque sacer ac sapientissimus
Abel optima ac selectissima quaeque e suo grege. ι 0b-
tulit enim, ι inquit, ι de primogenitis ovium sua-
rum, et de adipibus earum, ι hoc est praestantissima
atque eximia. Et sacrificii rationis non ignarus, ap-
posuit adipes. 16 Cain vero non item, sed multo
negligentius; optimos enim quosque fructus suis
usibus servabat, secundis autem ac vilioribus su-
premum Deum honorabat. Ignis itaque coalitus des-
cendens Abelis munera absumpsit. ι Ad Cain au-
tem, et sacrificia’ ejus non attendit, ι inquit. Neque
enim solitus ignis ejus sacrificia invasit. Qua de
causa doluit graviter, animoque concidit Cain. Co-
gnita vero odii causa, et cur Abel praelatus esset,
non ad culpae suae correctionem potius se contulit,
sed in impotentem iram proreptus, primus ab ho-
minibus natis indomitae invidia: auctor fuit, ac tan-
tum non de divino odio vindictam sumens Abelem
laude cumulatum dolo circumvenit, mutuique amo-
ris legem infringit, diabolica quidem pravitate im-
piisque consiliis mentem refertam habens, fingens
autem bonum verbis : ι Egrediamur enim, inquit,
iu campum. › Audis quo pacto vocarit in agrum, ut
spectator sua: diligentia cultumque esset, et pul-
cherrima florum. varietate oculos pasceret? At vero
nefandum flagitium committit, ac veluti primitias
quasdam morti fratrem suum dicat, humanaeque
naturaeviam ad homicidium aperit. lnterrogante au-
tem Deo ac dicente : ι Ubi est Abel frater tuus? ι
mentitur miser , aspereque obviam it, ι Non scio,»
inquiens. Postquam vero homicidii convictus est et
maledictionibus subjectus; existimavit autem rur-
sum quod moriturus esset etiam ipse , etiamsi non
vellet Deus, quodque hanc futura esset divinae iraa so-
lutio. Dixit enim : ‹ Si ejicies me hodiea facie terrae,
et a facie tua abscondar, et ero gemenset tremens su-
per terram, et erit, omnis inveniens me occidet me. ι
Caeterum quod omnino atque undequaque maledi-
ctionibus subjaceret, flagitiorumque suorum poenas
lueret, miserrimam in terris vitam agens, certissimo
scivit, dicente manifeste Deo: ι Non sic; quia
omnis qui occideritCain, septem vindictas exsol-
vet. ι Septem vero ponit pro multis, quasi dicat:
Multorum atque impiorum delictorum fratricida:

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.