PG 69, col. 683

dem in/Egyptum observans accurate et perficiens qua:
mandarat Deus. Cum vero non procul Egypto ab-
esset, ait illi architectus universi Deus: ‹ Eunte te ct
revertente in [Egyptum , vide omnia portenta, quae
dedi in manibus tuis, facies ea coram Pharaone δ’.»
Et post alia : ι Dices Pharaoni : Haec dicit Dominus ι
307 Filius meus primogenitus Israel. Dixit autem
tibi : Dimitte populum meum ut mihi serviat: et
noluisti dimittere eos : vide igitur, ego interficiam
filium tuum primogenitum. Factum est autem in
via, in diversorio obviavit ei angelus Domini,el
quaerebat eum occidere. Et accipiens Sephora pe-
tram, circumcidit praeputium filii sui, et procidit ad
pedes ejus , et dixit : Stetit sanguis circumcisionis
filii mei. Et abiit ab eo [angelus, quia dixit : Stetit
sanguis circumcisionis filii mei ⁸⁷⁸. ι Angelus enim
in figura humana insultabat et occidere aggredieba-
tur; vix aegre tandem placatus, postquam Sephora
filium suum testa circumcidisset, Gersam, inquam,
qui primogenitus erat et ipse, quod nomen Latine
sonat peregrinum seu accolam. Quem vero extermi-
nator tollere e medio voluerit, sacer contextus clare
non indicat : sed vel Mosen forte ob dilatam filii
circumcisionem; et invitus abactus seu pulsus est.
Designat iterum hic typus, in Christi sanguine mor-
tem esse devictam. Per ipsum namque salvata est
saneta patrum multitudo , imo omne omnino mor-
talium genus, quod tempore antecessit. Pro omni -
bus enim mortem obiit, et omnium in illo mors est
dissoluta. Non enim in sanguine prophetarum, sed
in sanguine Christi recens nati, et cum ipso,
peremptorem evitamus. Hinc ait Paulus : ‹ ln hoc
Christus mortuus est, et revixit, ut ct mortuorum
et vivorum dominetur δ’. ι Quod si ipsum Gersam
dixeris ab exterminatore insultari, et non potius
beatum Mosen, idem tamen intelliges. Non enim per
circumcisionem legalem, hoc est, carnalem, et sen-
sibus obviam, pulsa mors est; sed per eam, quae in
Christo per spiritum est, quam exercuit in primo-
genito ac novo populo, terra: quidem incola, conscri-
pto tamen iterum ad supernam et qua: in cmlis de-
gitur vitam : quem spiritualis Sephora, id est Ec-
clesia, quae ex Madianitis gentibusque constat, suo
circumcidit suffragio. Typns haec etiam spiritus
fuerit, utpote fortis et infracta, et quia ex petra.
Christienim est spiritus : ι Petra autem Christus, ι
ut sapiens Paulus ait ι’. Sciendum autem. quod
qui post Mosen fuit Josue, cultrislapidcis Israelita-
rum filios circumcidit ⁵ο, non manufactam in Chri-
sto circumcisionem obscure nobis adumbrans, qua
et mors superatur :308 quae spiritalis est impro-
bitatis circumcisio, malitia; ac voluptatum abdica-
δ’ Exod. iv, 2i. ⁸⁷· ibid. 24-27 ξ’ Rom. Juv,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.