PG 69, col. 730

pellit. Ducebant igitur isti choreas, canentes odas
convivales, eaque et facientes et dicentes, qua! so-
lenthomines ebrii. Divino autem Mosi horum faci-
norum inscio Deus patefecit, ita dicens : ι Vade il-
lico binc, et descende: populus enim tuus, quem
eduxisti de terra Algypti, est praevaricatus. Cito de-
clinaverunt a via quam eis mandavisti. Fecerunt
sibi ipsi vitulum, et adoraveruut eum, et sacrifica-
verunt ipsi, dixeruntque ε Isti sunt dii tui Israel ,
qui te eduxerunt de terra Egypti. Et nunc dimitte
me, et iratus furore in eos delebo ipsos, faciamque
te in gentem magnam. Et oravit Moses coram Do-
mino Deo ". ι Audisne quam 337 levis et teme-
rarius sit Israel, et valde ad defectionem proclivis?
Ideoque dignatur p0pulum ι suum ι eos vocare
Deus: et licet ipse legem tulerit, ac praescripserit,
tamen id Mosi assignat et tribuit. Ait enim : ι De-
clinaverunt confestim de via, quam tu mandasti
eis ⁸⁸. › Hinc et Christus ait, iudicem iis, qui aequi-
tatem aspernantur, ac fictiliam veritatem pra: se
ferunt. et de bonis operibus praestandis parum sunt
solliciti, ad tribunal Dei dicturum esse : ‹ Discedite
a me, qui operamini iniquitatem; non novi vos ⁸⁹. ι
Deo igitur noti sunt, verusque ipsius ac peculiaris
populus, qui indivulsa in ipsum dilectione flagrant,
etsincerum fidei candorem tuentur, atque ad omne
opus bonum confirmati sunt, levitatisque etincon-
stantia: crimen promiscue a se repellunt. Caeterum
Moses orabat, et iram qme in omnes exarserat,
amovere studebat. Oportebat enim, oportebat, in-
quam , etiam hunc mediatorem imitari Christum
verum mediatorem, qui iram cmlitus nobis impcn--
dentem propter multiplex peccatum, arcet atque
propulsat, tanquam Filius, cum iis qui peccaverant
gratificetur justifieationcm in fide. Ergo etiam in hoc
rursus divinus Moses, quia suis precibus irae severi-
tatem mitigavit, typus est reconciliationis, quae per
Christum contingit. Deinde vero descendit de
monte; ubi autem audivit saltantes , et ebriorum
voces auribus accepit, confregit tabulas, in quibus
D leges erant sculpta, neque amplius eos institutione
dignabatur tanquam inobedientes, desides, stupi-
doque ingenio praeditos, et vix aptam ad quae opor-
teret, mentem habentes, utqui adeo praecipites rue-
rent ad defectionem. Posteaquam autem venit ad
congregationem, ‘conterit vitulum. Quo misso in
aquam potavit ex ea filios Israel; per haec ipsa εἰσ ⁵
gnificans quod in ipsorum praecordiis et visceribus
inhaereat impietas. Praeterea etiam hoc significasse
arbitror, quod cor scelerata atque exsecrabili ido-
lolatria habeant refertum. Convocatis autem electu
praecepit ut praecipua capita occidant, qua: aliis
causa fuerunt ct auctores hujus sceleris, neque par-
“ Psal. vt, 9. “ Matth. vn, 25.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.