PG 69, col. 731

3 tercedit. Tunc sane ei Deus vix annuit, adfuturum
eis dicens, non quidem seipsum , sed potius ange-
lum quempiam przesidem et ducem itineris se mis-
surum. Adhaec igitur populus quidem lugebat; at
Deus prrecepit auferri ab eis vestimenta, omnemque
ornatum , atque ita demisso vultu tristes incedere.
Quo quidem ad finem perducto, scribitur deinceps
Mosen acceptum tentorium suum fixisse extra ca—
stra eorum. Haec breviter de historice ipsius serie
dicta sint. Reperiemus autem eos qui ex lsrael sunt
persimile facinus ausos esse, et paria flagitia com-
misisse, quando divino consilio unigenitus Dei Fi-
lius juxta nos homo est factus. Nam vocabat eos in
regnum ccelorum quemadmodum olim Deuspe
Mosen vocavit in terram promissionis, promittebat-
que se liberaturum eos qui in ipsum crederent. Et
Dens liberavit illos, qui ex genere Israel recepe-
runt per fidem salutarem illum sanguinem ex op-
pressione et tyrannide Egyptiorum. Mactarunt
enim agnum veluti in typis, adhuc Christo myste-
rium completuro. Porro isti legem habentes, qua;
sane fideliter introducebat per figuras et typos ad
Christi mysterium, de verbis sapientissimi Mosis
ubique magnifice gloriati sunt, cum tamen ne ipsum
quidem Mosen unquam sint reveriti. Declinahant
enim ad doctrinas et mandata hominum, cultusque
divini jugum excutiebant. Siquidem non accesse-
runt ad eum per quem Deus hoc universum guber-
nat, hoc est Christum. Atqui quamam fuit occasio
et causa? Deflexerunt enim ad imposturam munda-
nam; et voluptates hujus vitae utiliori studio praefe-
rentes, haud immerito gratia exciderunt. Vocati
cnim ad nuptias, noluerunt venire, uxorum nuptiis
ct agrorum emptionibus sese excusantes. Et certe
tempus jam erat, ut lsrael, qui eo impietatis pro—
lapsus fuerat, iram omnino sustineret. Caeterum
precibus sanctorum servata: sunt reliquiae 7°; multi
tamen luerunt poenas. Ceciderunt enim in gladiis:
cumque saevo bello absumerentur, vix cognoverunt
quo mali devenerint ob crimina a se adversus Chri-
stum commissa. Cumque quasi vestimentum pristi-
υ...... νυ.......υ.,... ...η-ηπ των- .-υ-.-κνη----τηυη
me illius gloriae ahjecerint, et omnem ornatum spi-
ritalem, ingenti laborant odio, spoliati omni gloria
ac dignitate. Quod autem Christus etiam ab eis
discesserit, ostendit Moses, qui tabernaculum suum
extra castra transfert. 339 Christus enim relictis
Judzeorum turbis, atque illorum multitudine quo-
dammodo deserta , longissime ab eis demigrans ,
inconcussum tabernaculum Ecclesiam gentium de-
signavit : quam etiam suam aliirmans per vocem
iPsalmistas ista ait: ι Hic habitabo, quoniam elegi
eam". ι Oportebat igitur eos qui non habent Em-
manuclcm illum gloriae Dominumhposthac conspici
τ’ isa. ιι, 9.2; Rom. ix, 26. ⁷³. Psal.cxxxt, Η.
(ι) Codex ilarltcanus addit, καὶ ἀδελφὰ πεπλημμε

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.