PG 70, col. 11

quidem Deus hanc commentationum viam rationem-
que dilatat. Scriptum est enim : ι Latum mandas
tum tuum vehementer ¹. ι
Prophetavit igitur beatus Isaias temporibus re-
gni Ochoziaa, et Joathami, Acltazi et Ezechiae. Age
vero, tempora uniuscujusque memoria repetamus
et quo pacto quisque vixerit, cursim et strictim
dicamus. l’erspiciemus enim ltinc‘propheticum
sermonem rebus gestis et temporibus ipsis accom-
modatum esse, et peropportunum. Ozias itaque,
qui et Ochozias dictus est, vir pius fuit, eoque
amplitudinis et potentia: provectus, ut gentes ἀυ-
ὀίεαι finitimas subegerit, multis tributa imposuerit
ac sceptris suis subjecerit, urbes instaurarit, alias
acceperit, finibusque Judaica: terra: adiunxerit. Ad
extremum vero humanum quiddam passus est.
lnmtoderata enim hac alllnentia et gloria: ampli-
tudine victus, altum quodammodo sapuit, morbo-
que superbia correptus, ι’ ipsi adeo divinae legi
se opposuit, quippe qui sacerdotii divini praero-
gativa ornandum se ac coronandum existimarit. In
templum enim Dei irrumpere, ac Deo sumtus
ipsemet adolere, et quae in lege erant pra:-
scripta, praeter legem exsequi molitus est. Eam-
que ob causam lepra continuo percussus, evasit
contemptissimus: exsecrabilis enim secundum le-
gem est, qui morbo lepra: tenetur. Post succedit
in regnum Ozia: ejus gnatus Joathamus, homo
quidem pius, verumtamen excelsa non diruit, sed
Israelita: etiamnum sacrificarunt operibus suarum
manuum, montes et colles occupantes,’_ sub quercu
et populo, et arbore umbrosa, quia bonum umbra-
culum, sicut ait Oseas. ² Defuncto autem Joatha-
mo, capessit sceptrum Achazns, vir exsecratissimus
ar divina religione abhorrens, omnique flagitiorum
genere coopertus. Is templum ipsum Dei clausit,
sacrificiis ex legis praescripto universitatis Deum co-
lere vetuit, l'esta Jndteorum pro more celebrata pro-
hibuit, aris in omni loco Hierusalem erectis, ma-
nn condita adorare jussit, et cmlorum militiam
venerari : quin et liberos suos per ignem traduxit,
id est, cremavitin sacrificium impuris dzemmtibus,
atque. ut summatim et semel dicam, in omni inn-
pietatis genere volutatus est. Deinde secundum
hunc regnavit Ezechias, vir pius et religiosus,
sequi et boni administer,omnis boni sectator, et divina:
voluntatis effector. Is omnia mandavit fieri et valere,
quaecunque fuerant Achazi pravarleationibus ('Ottll'a-
ria, ut qui templi fores aperuit, dein sacrificia et liba-
tlones constituit Deo oll‘erendas, ut legalibus mini-
steriis honoraretnr : etiam Pascha: legem, longo tem—
pore intermissam, revocandam curavit et renovan-
dam :aras etmann condita excidit : hariolos et falsos
ί Psal. cxvm, 96. ‘ Osee. ιγ, 'l‘S.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.