PG 70, col. 30

bis semen, essemus ut Sodoma, et quasi Gomsorrὐa
similes essemus.
Incensa regione propter impietatem in Christum,
ita tamen reliquiæ lsraelis servatæ sunt, miserante
Deo; atque hoc quasi beneficium inter cætera exi-
mium memoriæ patrum largiente, Nec enim prorsns
interiit, nec ab ipsis fundamentis convulsus est, sed
hæsit in reliquiis. Nam ex illis exstiterunt divini
discipuli, et quidem quotquot in Dominum nostrum
Jesum Christum spem fidemque conjecerunt : tum
vocabuntur extremis sæculi temporihus- et hi, qui
nondum crediderunt. Ad hæc fidem nobis fciet ver-
bum , quod ita habet : « Quia multo- dies sedebunt
filii lsraelis, sine rege, sine principe, sine sacri-
ficio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestatio-
nibus. Postea revertentur filii lsrael, et quærent
Dominum Deum suum, et David regem suum, et
stupebuut ad Dominum, et super bonis ejus, in no-
vissimis diebus . » Et alicubi univesorum Deus:
« Quid ibi, » inquit, « faciam Ephraim ? Protegam
te lsracl? Quid tibi faciam? Ut Adama ponam te,
1) et ut Seboim. Conversum est cor meum inipso,
conturbata est pœnitudo mca, non faciam, juxta
iram furoris mei, non relinquam ut deleatur
Ephraim, quippe ego Deus sum, non homo, in te
sanctus,⁹» Audin, quo pacto non proiræ magnitudine
se contra eos faeturum polliceatur, at denuntiet
ante potius clementiam delinquentibus, ac in pau-
cis reliquiis Israclem remansurum ? Quod eo dem
superiori memoria nobis ostendit.
etiam modo
Israelitæ increduli in deserto, cum
Erant enim
essent prope ipsum rivum Jordanis, jamjamque
terram promissionis possessuri, unde Deus : « Sic
juravi, inquit, « inira mea, Si introibuntin requiem
meam¹. s Ceciderunt membra eorum in desertο:
et omnes consumpti sunt præter Calebum iilium
Jephone, et Jesu filiut Nve, qui ingressi suut
una cum populo novo, et transierunt Jordanem,
et a Deo sortem consecuti sunt. gura esse possuut et
hi reliquiarum lsraelis, quæ per obedientiam fidci
( Christum servatæ, trajectoque nobiscum sacro-
sancto Jordane, etiam regnum cœlorum hæreditario
accipieut. Gratias itaque agens propheta, dici:
Nisi Dominus Sαbaoth reliquisset nobis semen,
essemus ut Sodoma, essemus Gomsorrhæ similes.
Nam quoniam idolis serviit lsrael, eque medio
prophetas sustulit,ac negavit Christum, imo potius
principem vitæ, vita privavit: omnino totam gentem
morte damunare universitatis Deum oportuerat.
Cum autem sit supra quam dici potest lonus, re-
siduum servavit, et pari conditione cum Sodomitis
non fuerunt, qui cum toto genere ac familia,
cum ipsis urbibus igni consumpti sunt. Si qui etiam
vitiorum sordbus teneri, peccatoque vix delebili
contaminari volunt: his quoque hoc idem accidet;
quibus a nobis dici potest non male: « An divitias
bonitatis ejus, et patentiæ, et longanimitatis con-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.