PG 70, col. 33

antiquitus Deo minime fuit accepta. Nimirum quia
per tiguram et umbram ad veritatem erudiri opor-
tebat, legalia constituta sunt usque ad tempus in-
stauratiouis, nec ita tamen constituta, quasi vere
Deo grata. Nec omnino et absolute de sacrificiis
legalibus est locutus : at quia infirma mens erat
eorum. qui hisce rudimentis tunc instituebantur,
per typum et umbram ad veritatem quasi manu du-
rebantur. Sed adventante tempore, quo veritatis
pulchritmliuem oportebat enitesaere, typus irritus
est, umbra inutilis. Ideo ait : Calcare atria mea ne
perrexeritis. Si obtuleritls similaginem, inane in-
censnm est, ahominatio mihi est. Nos enim lide in
Christum illustrati, splrituales hostias Deo oll'ercn-
tes, sancta ejus implemus atria, nimirum ecclesias.
Christus autem in ecclesiis Judaici cultus ritum
minime recipit. Nam qui similaginem oleo macera-
tam et incensum cadens sub sensum ofl‘erre volent,
neutiquam admittentur. Meminimus enim de eo lo-
cutum esse Deum: Abominatio est mihi. Et nos
quidem certe sacrosancta in Christo festa celebra-
mus. At Judaei a typicis significationibus non rece-
dentes, iu Neomeniis tubas inflant, diem feriatum
putant esse Sabbatum, et diem qua: magna dicitur,
colunt. Ea vero est festi, quod tabernaculorum lixio
vocatur, dies extrema. Etiamsi ijejunent, pugnis
humiliter se Verberant. Quamobrem audiant ipsum
dicentem : 15 Festa vestra odit anima mea. Haec
autent dicit, quo a typis ad veritatem traducat,
persuadeatque ut Christi oraculis cervicem mentis
supponaut, ut nobiscum evangelica versentur, et
suavitate odormn spiritalium Deum permulceant,
quasique thymiama spirituale ei consecrent morum
modestiam, citaritatem, mutuum amorem, patien-
tiam, temperantiam, et ante alia, tidem. His hostiis
placatur Deus, et evangelicorum vaticiniorum virtus
his ornamentis coronat credentes.
πνευματικὸν ἀνατιθέντες αὐτῷ τὸ ἐπιεικὲς είς τρόπους, τὴν ἀγάπην, τὴν φιλαλληλίαν, τὴν ὑπομονὴν,
τὴν ἐγκράτειαν, καὶ πρό γε τῶν ἄλλων τὴν πίστιν. Τοιαύταις θυσίαις εὐαρεστεῖται Θεὸς, καὶ τῶν εὐαγε
γελικῶν θεσπισμάτων ἡ δύναμις τοῖς τοιούτοις αύχὴ μασιν, τοὺς πιστεύοντας στεφανοῖ.
Vsus. 15. Facti estis mihi in satietatem, nequa— Ι)
quant ultra dimittam peccata vestra. Cum manus
expanderitis ad me, avertant acutos meos a vobis.
Et si orationem multiplicatis , non exaudiant vos.
Manut enim vestra: plena, sunt sanguine.
Quae res satietatem et nauseam pariunt, fastidiri
debent, et omnino parvi tlunt, imo in odium ve-
niunt. Siquidem sapientissimus Salomon, inquit :
t Tarde inter pedem tuum ad amicum tuum , ne
satur tui oderit te ³⁸. ι Dicit itaque universitatis
Deus Judais ε Exsaturatus sum exsoleta umbra,
vosque molestos mihi esse duco, si ingrediamini ad
comparandum coram me. Aversor etiam solum cou-
⁸¹ Prov. xxv, l7.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.