PG 73, col. 279

mendacii labe sunt immunes. Quocirca ι qui Sal-
vatoris testimonium accipit, signavit quia Deus ve-
rax est. ι Est enim,‘revera secundum naturam Deus.
λῖδα ι παραιτούμενοι. Οὐκοῦν ι 6 λαμϐάνων τοῦ Σωτῆρος τήν μαρτυρίαν , ἐσφράγισεν, ὃτι 6 Θεὸς ἀληθής
ἐστιν · ι ἐστι γὰρ ὅντως κατά φύσιν Θεός.
ΙΙΙ, 5-1. Non enim ad mensuram dat Deus Spi—
ritum.
Hic attentissimas aures adhibe, quaeso, ut nobis-
cum rursus sanctorum mireris sapientiam. Dixit
Filium, cum a Deo missum esse, tum Dei verba
loqui. At si prima fronte vim eorum verborum quis
consideret, videntur eum in prophetarum ordine
quodammodo statuere, quemadmodum paulo ante
diximus. Per hzec igitur ipsum nequaquam parem
iis esse ostendit, et uno hoc signo docet multum
et incomparabiliter ab iis distare. Fieri enim non
potest, inquit, ut qui ad certum modum Spiritum
accipiunt, eum alteri quoque largiri possint. Nus-
quam enim sanctus sancto Spiritus sancti largitor
fuit: sed eum omnibus de sua plenitudine largitur
Filius". Itaque non ad mensuram dat, neque ut
illi, partem quamdam exiguam Spiritus habet, id-
que per participationem : sed cum sit etiam ipse
largitor, utique manifestum est illum totum habere
substantialiter in seipso. Igitur qui tantam habet
pm illis excellentiam, non tanquam unus ex illis
loquetur quae Dei sunt, sed ut Deus exsistens ex
Deo, convenientes Deo sermones proferet. Nihil
autem nostrae doctrina: olliciet quod per manus
apostolorum datum esse nonnullis Spiritum quidam
existimant: Spiritus enim invocatores potius quam
Spiritus sancti 17o largitores ipsos credimus:
nam et beatus ipse Moyses nequaquam de suo spi-
ritu aulcrre jussus est, sed sua: potestati servavit
istud Deus, qui praecipit quidem ipsum addere
septuaginta viros, promittens se ablaturum de ejus
spiritu. et impositurum eis ⁸³. Norat enim uni Deo
competere eorum faciendorum potestatem qua:
lleum decent.
CAP. IV.
Quod non per participationem sint in Filio qua: Dei
ac Patris sunt propria, sed substantialiter, et se—
cundum naturam.
lll, 55. Pater diligit Filium, et omnia dedit in
manu ejus.
Cum enim dixerit Deum Filium qui cx Patre
cfl’ulsit non posse aliis uti verbis quam quibus Pa-
tcr utatur, veris nimirum: ι Quem enim misit
Deus, verba Dei loquitur ⁸⁵, ι inquit; necessario id
fusius exponit, et ait: ‹ Pater diligit Filium. ι
Non ollendemus, inquit, Deum et Patrem, si aequa-
lem ejus Filio honorem exhibeamus : non oll‘ende-
ntus, si Filium, qui bonorum Patris substantialiter
" Joan. ι, ιο.
⁸³ Nunt. xi, l'i. "9' Juan. ιιι, 51.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.