PG 74, col. 351

nantur, et per omne pietatis genus eum sibi pro-
mereri student, instar falcis cujusdam Spiritus
ellicacitatem adhibens, ct modo voluptates in iis
circumcidens qua: ad carnis amorem jugiter impel-
lunt, modo quaecunque novit hominum animabus
contingere, varia malorum specie mentem inqui-
natura. Hanc quippe dicimus esse non manufactam
et spiritalem illam circumcisionem, de qua Paulus
modo quidem ait: ι Non enim qui in manifesto,
Judaeus est, neque quae in manifesto, in carne est
circumcisio: sed qui in occulto Judzeus et circum- Β
cisio cordis in Spiritu, non littera : cujus laus non
ex hominibus, sed ex Deo est ⁶; ι modo vero: ι In
quo et credentes circumcisi estis circumcisione
non manufacta'. ι Ad quae si nonnulli respon-
deant quod, si purgentur spiritalis vitis palmites,
id non sine labore futurum sit; teque enim ac li-
gnum patiuntur: id nos de sanctis similiter intel-
Iigendum‘ fatebimur. Erudit quippe nos per labo-
rem et tribulationem virtutum amans Deus noster.
Unde propheta nobis Isaias iniit; ι Abluct enim
Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et san-
guinem emundabit de medio eorum , in spiritu
judicii, et spiritu combustionis ⁸. › Praeterea divi-
nus ille Paulus: ι Si in disciplina perseveratis,
tanquam tiliis vobis se oll‘ert. Quis enim est {ilius
, quem non 869 corripiat pater”? › Quin et ipse
omnem admirationem excedens sanctorum chorus
castigationem istam non renuit, sed libentissime
potius eam suscipit dicens: ι Corripe nos, Domine;
verumtamen in judicio, et non in furore, ut paucos
non facias nos '°. › lu furore quippe infructuoso-
rum palmitum fit exstirpatio; hos nempe in sup-
plicium mittit: sed in judicio patius, hoc est
considerate et cum modo, fructiferorum palmitum
purgatio fit, exiguo labore ubertatem ac fecundita-
tem concilians. Quod nacti quidam, exclamant:
ι Domine, in tribulatione parva correptio tua nobis
est “. ι Exigua enim plane est tribulatio qua pur-
gamur, sed dum supernam illam disciplinam nobis
praebet, beatos nos etlicit. Cujus rei testis nobis
erit beatus David, ita clamans: ι Beatus homo
quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docue-
ris eum. ut mitiges ei a diebus malis". ι Dies
enim profecto inauspicati et mali sunt penitus re-
Sectis et in supplicium ignis detrudendis, dies,
inquam,illius severi et incorrupti judicii ε sed tunc
castigatis et correptis mitem se praebet Deus. Nam
qui talis est nequaquam damnationem pmnamque
subibit, quandoquidem non infructuosus palmes
exstitit. Conjungatur itaque fidei confessioni splen-
dor etiam operum, et sermonibus de Deo res
⁸ Rom. ιι, 28, 29. ⁷ Coloss. Il, ll. ⁸ lsa. Iv.
16, sec. LXX. " Psal. xcm, l2.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.