PG 74, col. 559

spiritalis cultus vis et ratio spectatur. Qui ergo
purgandi veniunt, erunt, inquit, sicuti vos. Doce-
buntur enim qui nuper diaboli plagas excusserunt,
et idololatriae expediti laqueis effugerunt, non
amplius illius vivere legibus, sed, veterum rituum
impuritate ceu vanis paleis excussa, atque ita pro-
ducendis pietatis fructibus per divinam gratiam
idonei redditi, palmitum instar mihi adhaerebunt,
et ex charitate erga me pendentes infiuxu Spiritus
corde saginabuntur, et meq? bonitatis gratiam po-
tantes vivent, atque ad pietatem alentur. Israelita:
vero cum fide mihi palmitum instar adhaascrint,
tunc sane, tunc mei’ sermonis purgationem mente
suscipientes, non jam litterae mordicus inhaerent,
nec figuris umbraticis sicuti nunc corde allixi,
verum ac spiritalem cultum Deo proferunt. ι Spi-
ritus enim Deus est,'et eos qui adorant eum, in
spiritu et veritate oportet adorare “. ι Simul ergo
et eorum qui purgandi sunt futuram pulchritudi-
nem clare exponit per modum exempli suis disci-
pulis, et eos magis magisque confirmat ad uberio-
rem adhuc virtutem οεευωθηάοπη,’ ostendens cos
non frustra sibi adhaesisse, nec inutilem eis fuisse
doctrinam et institutionem evangelicam, per quam
universi orbis hominibus opem allaturi erant, se-
ipsos exemplum credentibus in Christum praeben-
tes. Scriptum enim est de sanctis, exitum conver-
sationis 874 eorum esse spectandum, et fidem
imitandam "‘. Paulus autem etiam ad imitationem
sui fideles sapius invitat ³³.
τὴν προσεδρείαν , καὶ τὴν ὲκ τῆς γεγενημένης διδασκαλίας ἀποδείξας παίδευσιν , εύαγγελικῆς δὲ δηλον-
ότι φαμὲν, δι’ ἧς ἔμελλον αὐτοὶ⁵ τοὺς κατὰ πᾶσαν ὄντας ὀνήσειν τὴν οἰκουμένην, ἑαυτοὺς είς ὑποτύπω-
σιν τοῖς εἰς Χριστὸν ’πιστεύουσι παρεχόμενοι. Γέγραπται γὰρ περὶ τῶν ἁγίων, ὼς προσήκει μὲν
αὐτῶν ἀναθεωρεῖν τὴν ἔκϐασιν τῆς ἀναστροφῆς, καὶ αὐτὴν δὲ μιμεῖσθαι τὴν πίστιν. Ἑαυτοῦ δὲ γίνεσθαι
μιμητάς τοὺς τῷ Θεῷ λατρεύοντας προτρέπει καὶ ό Παῦλος.
XV, Δ. Μαηειε in me, et ego in vobis. Sicut pal-
mes non potest ferre fructum a semetipso, nisi man-
serit in uite, sic nec vos, nisi in me’ manserilis.
Rursus accurate locum hunc perpendentes agno-
scemus primum opus salutaris ac piae curae esse,
per fidem sinceram ac veram a Christo suscipi.
Hoc enim est censeri demum inter palmites qui
verte viti, id est Christo adhaerent. Secundae autem
cura fructum esse reor, nullo modo prima illa in-
feriorem, imo majorem sollicitudinem in seipse
continentem, adherere nimirum ac firmiter con-
iungi Deo per charitatem operosam, qua: sancti ac
divini mandati perfectionem continet. Hoc enim nos
in eo indivulse exsistere et inhmrere facit, juxta
illud Psalmistie: ι Adhaesit anima mea post te η’.»
Non sufiiciet igitur nobis ad solidam animi tran-
quillitatem et voluptatem, sive ad sanctificationem
“ Joan. iv, τι. ’³⁸ Hebr. xm, 7. ff l Cor. ιν

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.