PG 74, col. 735
XXX, 29. Diei ei Jesus: Quia vidisti me, Τhoma,
credidisti : beati qui non viderunt , et credide-
runt.
Singulariprovidentia plena est Servatoris oratio,
et quæ summam nobis utilitatem afferre queat. No-
stris enim animabus etiam hic non mediocriter
consuluit, quia bonus est, et omnes homines vult
salvos fieri, et in agnitionem venire veritatis, juxta
id quod scriptum est ?. Admiratione vero dignum
illud est, Oportebat enim patienter ferre Τhomamὰ
ictud dicentem , aliosque discipulos qui spiritum
et phantasma eum esse putabant, et ad fidem orbi
faciendam universo vestigia clavorum et lateris
foramen ostendere, et præter morem ac necessita-
tem cibum sumere, ut nulla plane relinqueretur
incredulitatis causa iis qui ad utilitatem suam ista
quærebant, Sed et necesse erat non parvam eum
nostri curam gerere, adeoque prospicere ne po-
steris ulla daretur ansa dubitandi. Non ignorabat
enim aliquos fore qui recta via relicta ct adulterina
pietate stulte suscepta fidem repudiarent, nec re-
surrectionem mortuorum admitterent, et exemplo
illius increduli discipuli prodituros in medium,
atquc dicturos: « Nisi videro in manibus ejus ve-
stigia clavorum , et misero manum meam in latus
ejus, non credam. » Nam quis ejus rci demonstran-
dæ modus esset, non amplius in terra corporaliter
exsistente Christo, sed in cclos reverso? Aut quo-
modo non aliquando suspicarentur hæc se recte
loqui, cum Servatoris discipulum æmulari videren-
tur, ac tanquam eximium quiddam sibi ascribcrent
non temere et inconsiderate credere, sed ad cer-
tiorem fidem ea petere quæ sanctis exhibita fuere
discipulis? Hanc itaque ruinam et lapsum quorum-
daminhibet. Noverat enim, cum Deus verus sit, dia-
boli malignum animum, et fraudis artificem. Ideo-
que beatos prædicat eos qui non viderent et crede-
rent: admiratione quippe digni sunt revera. Cur ia?
Nam quæ oculis cernimus, iis indubitata fides de-
betur, 1111 cum nullus ambigendi locus sit rcli-
ctus. Qui autem quod non vidit, suscipit, ac verum
esse credit quod doctor in aures infuderit, eximia
fide colit enm qui prædicatur. Beatus itaque dicitur
omnis quicunque per sanctorum apostolorum vo-
cem crediderit, qui spectatores operum fuerunt ac
verbi ministri, sicut Lucas ait ?⁹; quibus etiam ob-
temperare debemus si æternæ vitæ studio tene-
mur, et in supernis mansionibus habitare magui
ducimus.
σπουδάζομεν.
ΧΚX, 30, 31. Mula quidem et alia signa feci
Jesus in conaspectu discipulorum suorum, quæ non
sunt scripta in librο hoc. Hæc autem scripta sunt,
s I Iim. nn, 4. Luc. , 2.