PG 74, col. 742

dum. Parum enim pro nihilo æstimatur, cum mul-
tus per tCtum orbem sparsus sit hominum nume-
rus. Quidnam ergo veterum laborem irritum red-
debat ? aut quid prædicationem inutilem cis quo-
damumodo faciebat? Nox erat ac tenebræ adhuc,
et intellectualis quædam caligo, et fraus dæmonia-
ca mentis oculis insidens, et quæ divinam ac ve-
ram lucem intueri non sineret : « Non erat enim
qui faceret bonum, » juxta Psalmistæ vocem, « non
erat usque ad unum; omnes declinaverunt, simul
inutiles facti sunt . » Τametsi vero per Mosen
quodammodo captus crat lsracl, tamen perinde
atque ii qui capti non sunt cultum typicum et um-
bratilem observabat, et lege quæ ad perfectum ni-
hil adduxit eruditus crat. Quippe quodammodo
inutilem ac Deo contrarium typicum esse cultum,
facile est videre ex eo quod ipse cruentas victimas
et omne genus oblationis terrenæ atque corporeæ
repudiat. « Utquid enim mihi, inquit, thus de
Saba affertis, ct cinnamomum de tcrra longinqua?
Holocautomata vestra non sunt accepta, et sacri-
ficia vestra non mihi jucunda fuerunt ⁴, » Atque
hæc quidem dicimus, non quod primum ct olim da-
tum mandatum contemnamus, neque quod legem
incusare velimus, sed potius ut auditoribus inuua-
mus quod cum universi Dominus Deus ad evange-
licæ conversationis decus duntaxat respiciat, qui
per legem adumbratilem ac typicum cultum ad-
ducti sunt, eodem ordine et numero sunt ac ii qui
nondum adducti fuerunt, donec correctionis tem-
pus effulserit, cum Christus aperte dicat, postquam
factus est homo: « Ego sum veritas?.» Jam si quid
hisinsuperaddendum est, nongravabor, propter uti-
litatem audientium. Qui ad legalem disciplinam vo-
catisunt per Mosen,etipsam legem respuerunt, san-
ctum propemodum mandatum ridentes conversi sunt
ad doctrinas et mandata hominum , eoque duritici
et præfracti animi devenerunt, ut etiam sanctorum
prophetarum sermonihili apudeos esset.Ideoque cla-
mabant: « Domine, quis credidit auditui nostro ?.
Jeremias vero: len me,mater, quare 1115 mc
genuisti, virum qui judicer et discernar in omni
terra? Nec mihi quisquam, nec ego alicui unquam
profui. Sortitudo mca defecit in iis qui maledicunt
mibi . » Quomodo ergo præfracum illum ac dn-
rum lsraelem non similem esse iis fatebere qui ne
prorsus quidem capti sunt, quando ipsam quoque
legem a Mose traditam conculcavit? Quod autem
ipsa quoque gentium multitudo nondum ad fidem
conversa esset, nec adhuc intra divinæ doctrinæ
retia consisteret, nullo negotio demonstrari potest.
lllis ergo tenebræ in corde erant, et nox diabolica,
quæ veræ Dei cognitionis lucem repelleret. Quare
tota, ut uno verbo dicam, nocte cum sudassent,
tamen sagenam intellectualem piscibus adhuc desti-
tutam habebant qui præcesserunt adventum; sed
mane facto, hoc est dissipata jam caligine diabo-
ss Paal. Xmn, 3. Hebr. vu, 19. ⁴ Jerem. v, 20. Joan. X, 6. ss Matth. α, 9. Isa.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.