PG 75, col. 1431

Iudaicam sententiam Furens, et de Virgine tan-
tummodo natum coniessus est, ex his ipsis verbis
dignam impietate sua capit ignominiam. Dueetur
enim hinc a divo Paulo et Dei Verbum quod susce-
pit, et immersam susceptam naturam, et praeni-
stemem Dei formam. et in [ine sazculorum assumptam
ab eadem servi formam. Doeetur pariter Apolli~
naris eam Ario atque Eunomia, quod nequaquam
Deus Verbum, quod est immutabile, in carnem
fuerit lminutatum, sed quod nostra substantia
assumpta, salutem nostram sit operatum. Porro
ι Β
superius dictis demonstravimus, formam servi
appellatam esse hominis naturam. Nam si forma
Dei est substantia Dei (caret enim revera forma
815 nt. et quavis specie Deus, qui est simplex, in-
compositos, et omni figura destitutus), sequitur ut
servi forma, aeque servi substantia intelligatur.
Servi autem subsiantia, id est hominis, non est
corpus hoc tantummodo quod apparet, sed tota
hominis natura a prudentibus existimatur. Prae-
terea et illi impietatis antesignani, et blasphemia:
adversus rectam fidem primi auctores, qui Chri-
stianorum quidem sibi nomina imposuerunt, sed
idololatrieum poiytheismi errorem superarunt,
Marcion, inquam, et Manes, et ueteri pestilentis
illorum cathedrae consectanei et discipuli, ex his ο
ipsis Apostoli verbis suam vesaniam satis c0-
gnoscunt. Nam cum ipsi Domini secundum carnem
nativitatem et humanitatem non admittant, audiunt
pmlafissimum Paulum docentem, quod Dei forma
servi formam susceperit. Servi autem forma haud
phantasia quaedam erat, neque umbra, neque aereum
simulacrum, neque aliud quidvis huiusmodi appel-
latur, sed servi natura.
Quod si subsequentia illa verba nobis objicient,
ι in similitudinem hominis lactus,ethabitu inventus
ut homo ;Δ ι necnon illa ad Romanos : ι in similitu-
dinem carnis peccati ⁸ ι ι primo quidem stultitiam
ipsorum convincemus. Nam si Verba, ι in similitu-
dinem hominis, et habitu inventus ut homo, ι
phantasiam aliquam humanam denotant, servi
autem forma, natura hominis est: eontradiceutia
posuit Apostolus. .lam si Apostoli verba minime
invicem contradicunt, sane discimus, servi formam,
servi esse substantiam. Porro in hominum similitu-
dinem lleri, et habitu nt hominem inveniri, sic
intelligemus ; nempe Dominum nostrum Jesum
Christum, naturam nostram habentem, non in eun-
ctis nobis fuisse eqUalem. Namque et ipse natus
est de muliere, sed alia ac nos ratione ; quippe
qui de virginali prodiit vulva. Et homo quidem
⁸ Rom. vm, ὃ.
Η) intelligit Paulum Samosutensetn'.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.