PG 82, col. 1319

ter tuleras'.’ ι lllo autem in haec verba respondente :
«Mihi et corpore, et anima, vitaque, et rebus
omnibus pretiosior est Dei cultus : conor alitem,
quoad ejus a me ficri potest, mundum illi ofi‘crre
ministerium, eique perpetuo placere. I — ι Ratio-
nem tibi, ait Aeacius, exponam, qua illi plusquam
nunc servias. quue ego non sola ratiocinatione
ductus, sed ipsius disciplina edoctus ostendam.
Nam cum Petrum aliquando interrogasset. an
eum plus ceteris amaret, audiissetqne id quod vel
ante Petri vocem 1132 sciebat. ι Domine, tu scis
ι quod amem te; ι ostendit ei quidnam agens eum
coleret impensiusuSi amas me, inquit, pasce
ι oves meas, et pasce agnos meos ι. ι Hoc quoque
tibi, ο pater, faciendum est. Periculum enim est,
ne oves a lupis tlevorentur : has autem valde amat,
qui a lc valde amatur, et amantium proprium est
illa facere, quae cum fiunt , eis qui amantur grata
sunt. Et alioqui periculum est non parvum, ιιιιιί-
torumqne et magnorum istorum sudorum detri-
mentum, si veritatem graviter oppugnatam silentio
prodi patiare, ejusque sectatores capi, atque ad
eos capiendos tui nominis esram apponi. Te siqui-
dem impietatis sua: socium habere se inaniter
jactant praesides Ariame abominationis. ι His au-
ditis, senex quietem statim ad tempus valereju-
bens, nec civitatis strepitus sibi inusitatos refu- ο
(tiens, Antiochiam profectus est. Duorum autem
vel trium diorum itinere. progressus in solitudine,
noctu venit in oppidulum quoddam. ibi dives mu-
liercula, sacrum illum coetum venire audiens, ob-
viam occurrit eorum perceptum benedictionem:
gentibusque provoluta, rogavit ut domus suae di-
versorio uterentur. Cessit senex, tametsi annis
amplius quadraginta tali spectaculo abstinuisset.
Dum in sanctorum virorum ministerio admirabilis
ilia mulier esset occupata, puer' septennis filius
unicus matri . quae hospitalitatem Sarrae est acmu-
lata, sub vesperam et tenebras cecidit in puteum.
Ex quo cum tumultus , ut par erat, exortus in-
gens esset, mater, re cognita, quiescere omnes jus-
sit, 1133 puteoque operculum quoddam impo- Ῐ)
nens, rediit ad ministerium. Mensa autem sanctis
viris apposita, divinus senex mulieris filium vo-
cari jussit, ut benedictionem acciperet. Cumque
admirabilis mulier male illum habere diceret.
perstititjubere ut duceretur. Ubi autem significa-
vit mulier quod acciderat, accurrit, mensa relicta,
senex ad puteum. et, ablato ipsius jussu operculo
iuminéque allato, puerum videt summa! aqua!
insidentem, aquamque manu pueriliter pulsantem,
ac pro ludo ac joco habentem quem interitum
putaram: funibusque astricto quodam et in
puteum demisso, puerum extraxeruntzqui ad
ι Joan. “1,15. ι’ ibid. 16, 17.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.