PG 82, col. 1322

cepit mulier a beato sene. Ut alia autem praeter-
mittam, quae in itinere facta sunt, venerunt tan-
dem Antiochiam : confluebantqne omnes undique,
Dei hominem videre gestientes, et morbi quisque
sui medicinam expetentes. llabitabat autem in
speluncis qua: in imo sunt monte, ubi divinum
quoque apostolum beatum Paulum habitasse et
latuisse fama est. Sed ut omnes hominem illum
esse agnoscerent, invadit eum statim febris vehe-
mentissima.Cumqne multitudinem eorum qui eo
convenerant animadverteris magnus Aeacius, aegri-
tudinem moleste ferret, veritus ne perturbarentur
qui aderant, si viri morbum rescirent, 113‘I de
cujus manu medicinam se adepturos sperabant,
«Noli angi animo, inquit sotiex, quia si neces-
saria est sanitas, eam illico dabit Dominus, ο Sta-
tim ergo post hac verba ad preces conversus, et
genua, ut solebat, frontemque solo admovens,
rogavit ut sanitatem reciperet, si ex illa reditura
esset aliqua utilitas ad eos qui convenerant. Non-
dum preces linierat. et repente profluens copiosus
sudor flammam febris exstinxit. Cumque multus
illic ab omni morborum genere liberasset, ad
piorum‘ conventum profectus est. Dum regine
domus portas praeterit, mendicus quidam, qui pe-
dum vice clunibus suis utens per humum trahe-
batur, pallium ejus extensa manu tangens vlido
morbum exegit, exsiliensque cucurrit, ut ante
morbum solebat, claudo illi similis, quem Petrus
et Ioannes erexerunt. Quo facto, confluxit totius
urbis multitudo, ita ut bellicum gymnasium ho-
minibus repleretur. Unde pudore allectis column
ninntibus artilleibusqne mendacii, lieto contra
et hilari animo erant alumni veritatis:et qui ’
aliqua ope indigebant, in domos suos trahebant
'splendidum lumen pietatis. Vir quidam, SUtIlll.0
praeditus magistratu, qui [traiecturam gerebat
Orientis, ad eum misit, rogans ut ad se veniret,
ipsumque ab urgente morbo liberaret. Accessit
ille nihil moratus, connnunemque Dominum depre-
catus, verbo depulit tegritudinem et gratias Deo
agere jussit.
Cum haec aliaque id genus peregisset,statutt dein~
ceps exercitationis monasticae 1135 tugurium
repetere. Cyro autem iter faciens, quae urbs duorum
dierum itinere distat Antiochia, divertit in aedem
prmelari martyris Dionysii. Qui religionis ibi an-
tistites erant, una omnes rogarunt ut sibi certum
exitium exspectantibus opem ferret. Dicebant enim
Asterium, virum in arte sophistica exercitatum,
qui ad hacrcticoxum ecclesiam deiecerat, et cpisco-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.