PG 83, col. 346

lierum corpora immiserunt, tum mm lclenam quo-
que illam, propter quam Τrojanum bellum gestum
est. Propter hanc etiam se aiebat descendisse, ut
etipsam abimpositis vinculis liberaret, et hominibus
per ejus agnitionem salutem præberet. Descendisse
autem immutatum, ne ab angelis qui res creatas
administrant cognosceretur, et in Judæa tanquam
hominem apparuisse, cum homo non esset, et tan-
quam passum, cum passus non esset. Prophetas
antem angelorum ministros fuisse. Itaque eos qui
in ipsum crederent jubebat illos non attendere,
nec legis minas pertimescere, ʼsed tanquamliberos
facere quæ vellent. Non enim per bonas actiones,
sed per gratiam ipsos salutem consecuturos. Qua de
causa qui hujus erant sectæ, libere omnnem libidi-
nem exercebant, et præstigiarum omni genere ute-
bantur, amatoria quædam et pellicientia usurpantes,
et quæcunque alia incantatores solent, velut divina
mysteria, obeuntes. Et cum hujus quidem in Jovis
figuram, Helenæautem in speciem Minervæ statuam
efformassent, his thura adolebant et libabant, ac
tanquamdeos adorabant, Simonianorum sibi nomen
imponentes. Ex hac vero amarissima radice orti
sunt Cleobani, Dositheani, Gortheni, Mashothei,
Adrianistæ, 269 Eutycbetæ, Cainistæ. Verum hi
omnes, cum impiæ hæreseos parvas quasdam mn-
tationes excogitassent, non din durarunt, sed peο-
petuæ oblivioni traditi sunt.
I. - De Menandrο.
Menander, et ipse Samaritanus, ex vico cui Chα-
brad nomen est, illius quidem præstigias sectatus
est, primam tamen se potentiam non nominavit;
ignotam enim hanc aiebat esse; cæterum ab illa se
missum jactitans, Servatorem scipsum appellavit.
Angelos vero similiter ac Simon a mentis compre-
hensione productos, et hos mundum fabricatos esse
dixit. Salvari autem eos qui in ipsum baptixentur,
et potentiores etiam in hac vita efici, potestatema-
que accipere ut mundi effectrices potestates facil-
lime superent. Contra hos scripsit Justinus, qui sub
habitu phlosophi defensorfuit veritatis, martyrii-
que corona redimitus est, et lrenæus, cujus supra
meminimus, vir idem quoque apostolicus, et Ori-
genes multiplici doctrina præditus. Hunc ha-
buere magistrum Saturnilus et Basilides : quorum
ille Anntiochiam ad Orontem luvium sitam patriam
sibi essc prædicabat, Basilides vero lexandriam:
qui et magistro et sibi invicem contrarias 29) fa-
(51) ἑαυτὸν - δύναμιν. Idem refert lrenæus Aαdæ.
hæreses, I.I, c. 21. Sed in contrariam sententiam
abiit Epiphanius, hær. 22.
(32) σώζεσθαι, κ. τ. λ. Imo quoque s mortalitate
eos liberos esse futuros, impudentissime dixit,
teste lrenæo, I. c. Sunt vero qui allegorice hæc in-
teligenda esse existimant. Vid Macsueti diss. præ-
vianvin lren. p. 58. (lujusce Pαr.. dI.)

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.