PG 84, col. 89

PREFATIO.
I. Historia Theodoreti mihividetur non admodum
dissimilis narrationibus illis theatrorum, qua: per-
plexis casuum commutationibus, insperatisque
eventibus, non tantum admirabundos populorum
animos suspendunt, sed etiam prudentum exspe-
ctationem sazpe fallunt, judicia certe semper con-
trarias in partes distrahunt.
II. Vita enim celebris hujus Cyrensis episcopi
laetis initiis exorsa, per varios licet casus multi-
plicesque rerum conversiones acta sit, poterat ta-
men credi aliquando finienda exitu initiis pari;
nisi mors, qua: solet aliis esse quies, Theodoreto
motuum causa exstitisset. Nam cum Ecclesiam in
Oriente vivens, aut consilio aut imprudens, tur-
basset: eamdem ubique terrarum, suo nomine,
postquam defunctus est, in partes divisit; eaque
exstitit, unius fere hominis ob causam, totius orbis
Christiani divisio, ut necdum post tot annorum
curricula tolli potuerit. Siquidem aliis etiamnum
in Oriente gentibus Theodoretum velut impium exse‘
orantibus, 135. aliis velut eximium fidei tutorem
colentibus, pugna nondum dissensioque sedata
est.
IIl. Hanc ergo rerum faciem variamque quasi
fortunam dum attentius considero, adducor facile
ut credam, factum esse Numinis providentia in
Theodoreto exemplum, unde scirent homines, quid
malorum facere, quidve pati possit virtus ipsa,
cum, specie pietatis illudente, imprudenter adhaeret
partibus in Ecclesiam pugnare ausis.
IV. Et certe vix quidquam sanctius Theodorcto
reperire est, sive ortus spectetur, qui prodigiosus
miraculis; sive institutio vitm, in sinu thaumaturgo—
rum; sive professio, qua effusis in pauperes opibus,
egere voluit; sive studium litterarum, quo omnes
comprehendit, sacras admirabiliterintellexit; sive
fidei zelus, etiam sanguinis prodigus; sive tandem
innocentia morum, qua factum est, uta suis incredibi-
liter amaretur, ab adversariis, quantumcunque in-
fensis et curiosis, nihil criminationis sit passus,
quod integritatem vitae attineret.
V. Vir tamen tantus inde illusus est, unde magni
solent, sui prae aliis aestimatione, partium studio,
amore gloriae. His causis abductus a recto, pertina- D
riter haeretico favit, sanctissimos fidei defensores
SCHUllll ΝΟΤᾸΞ.
..Δί-Ριιθῃαηηοηάιεηπ, ςοηῳοδίιθε nuiicndixerim funestas illas lites. IpseiGamerius, qui hanc tibiam-
iterum inflare visus est, fine suo excidit. Suspiciunt nunc venerant—uiuite Theodoreti iniegram mentem
et eximia _merita, quotquotvsunt“digni harum: rerum mium.{diéSI'éii-b'iii Oriente vivant, Zisc in Ocri-~
Iit'flit'. ¹ Temp. 11οῘ- Itfll‘. Vill. (IIS-5': '2, mp. Ι.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.