PG 84, col. 90

CYR ENSIS EPISCOPI .
Aimpotenter impugnavit, synodum totius Ecclesia:
traduxit, velut factionis cujusdam potentis tyranni-
dem, pacem Ecclesiae, quam voluisset suis conditio-
nibus fieri, ab aliis factam calumniatus est, et post
alternas depositionis restitutionisque vices, in re-
moto ab hominibus secessu latere coaetus est: du-
bium an paenitentiae, an ruboris causa.
Vl. Tam variam tamque multiplicem vitam de-
pingendam suscipio, nec tamen petitis aliunde fere
coloribus, quam unde leviter delineavit Sirmondus,
ex Theodoreti libris. Nam quo tempore natus sit,
qua in Orientis parte, quibus ex parentibus quam
vitam non solum ante episcopatum egerit, sed etiam
ante synodum Ephesinam, praeter ipsum nemo
alius meminit : nec ipse tamen uspiam de industria,
sed occasione duntaxat, cum duobus in Operihus,
Philotheo et Epistolis, aliud ageret.
Vll. Quoniam vero non exactissimam ad sevcrio-
res leges historiam scribere ‘ aggredior, auctorum
verbis quoties commode in orationis seriem induci
poterunt, utendum potius, quam meis putavi. Cum
enim suis quisque verbis testimonium dicet, et ma-
jor fiet assertioni fides, et suum lector faciliori nc-
gotio judicium feret.
135 CAPUT PRIMUM.
1. Quo tempore natus Theodorelus. ll. Quo Ecclesia!
orientalis statu. Ill. Qua in urbe. IV. Quibus ex
parentibus. Quorum sanctorum precibus. VI. Per
qua: miracula. Vll. Unde nomen accepit. Vlll. Quo-
rum in complexu crevit. ’ \
Ab anno Christi 386 ad 595.
l. Quo tempore natus sitTheodoretus, nec ipse
tradit uspiam expresse, nec ullus alius scriptorum :
series tamen vitae, non una sui parte, temporis no-
tas habet '. Unde si quis animo remetiri velit prae-
teritam aetatem, facile inveniet Theodoreti ortum
incidisse in consulatum Honorii Caesaris et Evodii,
qui annus fuit Christi trecentesimus octogesimus
sextus, Siricii summi pontificis secundus, Theodosii
Magni imperatoris octavus.
ll. Ea fere tempestate, quae quartum saeculum
cum quinto nectebat, Orientis Ecclesia eo statu fuit,
quo magna poterat et timere et sperare : nam par-
turiebantur haereses illa: tres famosae, qua: a Nesto-
rio Pelagioque ac Eutyche nomen acceperunt : sed
simul fulgebant Ecclesiae tot clarissima lumina,
quot simul exstitisse prodigio simile est.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.