PG 85, col. 1374

Fortasse profanorum quis, audita hac doxologia,
sanctis his Deoque inspiratis hominibus irriserit,
dicens, illa quidem verba, Laudato Dominum, an—
geli Domini, et potestates Domini, et lilii homi-
num, et sacerdotes Domini, et servi Domini, et
spiritus, claninnejuslorum, et sancti, et humiles
corde, bene cohaerere ac procedere; illa vero, Lau-
date, cali et terra et aqua}, et quaecunque in iis
sunt, ν. g., sol, sidera, arbores, minus bene dicta
esse, siquidem haec mente et anima et sensu
carent. Haud enim tidem addere debemus dicenti-
bus, elementa vita et ratione praedita esse, quamvis
ad ea, quasi vitam haberent, prophetae verba fece-
rint; rationabilia enim ct irrationabilia simul allo-
quuntur, ubi dicunt:Laudate, caeli, et laudate,
angeli. Ad haec respondebimus : Quandiu creatura:
ordinem ipsis constitutum sequuntur, Deum laudare
dicuntur; quando autem ordine illo excedunt, iram
divinam innuere videntur. Sic nunc quoque ignis
in ordine suo non constitit, ob iram contra Babylo-
nios susceptam, licet hoc saluti fuerit tribus sanctis
pueris. Pari modo Samuelis tempore nubes, quae
prarter consuetudinem per aestatem imbres demit.-
tebant, iram adversus Israelitas ingruentem iudica.-
ruut. Et sic, ubi tale quid acciderit, homines ti-
ment quasi ira ipsis imminente. Hanc ob causam
sancti preces fundunt ut elementa intra lines suos
se contineant, quoniam hinc Deum nobis prupi-
tium esse cognoscimus. Neque vero de irrationabi‘
libus solum, sed etiam de creaturis mente praeditis
hoc dicendum erit. Dum enim homo tinem suum
conservat, nimirum probitatem et integritatem.
quali a prima creatione gaudebat, necnon Spiritus
sancti gratiam, Optime etiam laudat Deum; et si-
mili ratione etiam angeli; quando autem a virtute
sese everterint, Deum laudare desinunt. Quapmpter
Dominus dicit: Non quisquis mihi dixerit, Domine,
Domine, in regnum ingredietur, sed qui fecerit υο-
Inntatem Patris mei'. Nec magis angelos qui ad.
improbitatem defecerunt et daemones iacti sunt,
laudatores esse dixeris, quamvis genuhns flexis
μ - . _ ί , κ _ nu,
Iesum tanquam Deum adorent. eumque Filium Dei.-
appellent; dixerunt enim haec propter iram ipsis,
Vens. 94. ι Congregantur satrapae. ι
Ut viderent miraculum incredibile, convenerunt.
Propemodum enim hoc plus valebat quam si ex
mortuis resurrexissent, siquidem mortem emigisse
videbantur, velut immortalibus etincorruptibilibus
induti corporibus. At res non ila se habuit : mor.
talibus enim corporibus praediti interitum efl'ugerunt,
Vnus. 95. ι Odor ignis. ι
Signa persuadendi vim habent, quapropter non
vere lidclis aestimari dehctqui ob signa Iidem habet ;

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.