PG 86, col. 104

mittis, nc hoc faciens, temetipsum profanum et
impium detegas. Et, ο invicta veritas, qua: aemu-
lorum obtrectationes in famulorum tuorum con-
vertis gloriam ι Nunquam etenim reor, quamvis
laudandi fideles' cupidus, ad eorum praeconia
constantiushaic dicere potuisses, quae nunc quasi
in vituperationem monachorum,contra quos agere
videris, conscripsisse te credis. Nam quomodo non
in eorum laudem, et ad tuam confusionem haec
scripsisse veraciter intelligendus es, qui non mo-
nitis, non mansuetudine, non auctoritate eos ad
tuam pravitatem potuisse detorqueri, propriis
attestaris assertionibus? Nune jam sequentia con-
sideranda sunt, ubi perverso ordine ea quae Romae
contra ipsos acta sunt monachos dirigens, cuncta
mentitus es.¢ In publicum, inquis, usque prodiere
conventum, et ad concussionem quietis circa re-
gum etiam statuas inclamantes, et nisi fidelis po-
puli constantia restitisset, per diabolicae semina
nefanda zizaniaa apud eos dissensionem et discor-
diam commovissem, per quos adjutorio Dei de
regione eorum est pulsa dissensio. ι
0 mi-ra furiosorum carcitas, et a veritate aliena-
tarum mentium criminosa fallacia lNeque enim
fas est tam aperte posse mentiri Rom. episcopum.
ipsi monachi de his quat circa se acta sunt, tam
memorato episeOpo quam etiam senatoribus, nec
non universae Ecclesiae scriptis contestata sunt.
Humana namque tentatione praeventus idem Rom.
'episcopus,utpote mortalitatis adhuc sarcina praegra-
vatus , postquam comperit reverti Dioscorum, vo-
lens ei praestare hoc beneficium, ne in publico a‘b
eisdem monachis argueretur haereticus, missis
defensoribus cum ingenti violentia eos ab urbe
Roma subito exire compulit, quanquam saepius -
publice et privatim, tam in conventu ecclesiastico
quam etiam omnium senatorum, eis veniente Dio-
scoro audientiam dare esset pollicitus. Qui cum
.ab ipsis defensoribus egredi urgerentur, compulsi
suum discessum clam eos recessisse fautores Dio-
scori apud Ecclesiam difl‘amarent, unde factum
est ut saltem eis parva dilatio praestaretur, quan-
diu se exinde egredi praepararent, sub quo tem- ”
pore scriptis, omnia qua: in 55.3 se gesta sunt,
facultas data est contestandi. Quod tamen nunc
quam facere potuissent, nisi hoc eis Romanus po-
pulus praestitisset, qui, licet pro eis minime pro-
clamaret, ipsa tamen sua tacita murmuratione de-
fensores, qui eos exinde egredi compellebant,
deterrens, fecit ut eorum violenta expulsio uni-
versa: Ecclesiae innotesceret. Non ergo (ut iste
α

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.