PG 86, col. 105

mentitur) populus, sed defensores Ecclesia, eos Α Quod autem sero se probasse fatetur, hoc Aposto-
diam commovendam,’,hoc eos fecisse quilibet recte
dijudicaret, sed violenter ad hoc sunt venire com-
pulsi. Nam ita hac se habere, etiam ex ipsius
istius verbis facile edocemur, quibus eos circa
regum statuas asserit inclamasse, quod nullus,
nisi qui violentissime molestatur, facere compelli-
tur.Quamvis non quasi regia potestatis auxilium
flagitantes (sicut haretici jactitant) sape dicti
monachi circa regum statuas inclamaverint, sed
postquam a loco quemadmodum acceperant, pro
mandato ejusdem Romani episcopi fuerantexpulsi,
in publico consistentes. Ubi casu regum imagines
fuerant, quod petitioni sua audientia denegaretur
populo contestati sunt. Cur ergo eis fidelis populi
constantia, ut iste dicit, resisteret, quos videbat
pro sibi ingesta violentia progressos ad publicum?
sed neque eis aliqua fuit in publico disceptatio,
ut merito exasperatus populus, eos a suis expel-
leret regionibus.
Verum si diligentius hac istius verba consideres,
invenies eum etiam Romanum populum quem
fidelem asserit, non solum ut violentum, verum-
etiam, nt hareticum accusare. Nam si de illa sen-
tentia, quam universa Dei tenet et defendit Eccle-
sia, monachis in publico disputantibus, hoc est,
qua Christus Filius Dei unus esse creditur ex α Filium Dei,quem in duabus naturis essentialiter,
sancta et ineflabili Trinitate, Romanus populus
resistit; jam non tantum iste, qui erroris sui tene-
bris excacatus, diabolica semina nefanda zizania
hanc sanctam sententiam asserit, verumetiam
omnis antedictus populus hareticus (quod absit!)
esse convincitur. Si autem usque ad amuli sui
prasentiam eisdem monachis ibidem remorari
volentibus, quo ipso prasente causa eorum aquo
ordine terminaretur, populus restitit, stultus, et
iniquus erat idem populus, qui audientiam jure
petentibus denegavit eosque a suis violenter repulit
regionibus. Huc attendant et confundantur bi qui
exinde eos fuisse iactitant.
Nunc qua sint sequentia videamus. Sero, in-
quit, probavimns prophetica Apostolum voce dixis-
se ³⁸ in novissimis diebus instare tempora peri-
culosa et fore. homines sui tantum amatores,
habentes formam pietatis, virtutem autem ejus
abnegantes, et ita esse vitandos._Si formam pietatis
non virtutem judicantur habere, qui fideliter ca-
tholicis dogmatibus acquiescunt: quanto magis
nec ipsam formam pietatis habere, sed evidenter
impii judicandi sunt, qui Christum Filium Dei unum
esse negant ex sancta et terribili Trinitate? Unde
non illi, sed isti potius sui amatores, et vitandi
juxta Apostolum verissime edocentur, qui propriis
decepti opinionibus, resistunt apertissima veritati.
³⁸11 Tim. ιιι, 1-5. ⁸¹ Matth. v, il. ³² Prov. x355.
Ριτιιοι. Gn. LXXXVI.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.