PG 86, col. 1214

Clemens et Hippolytus episcopi Romani, Dionysius
Areopagita , Methodius Patarensis episcopus , Grc- ‘
gorius miraculorum etl‘t-ctor, Petrus Alexandrinus
cpiscopus et martyr. Hos omnes secutae deinceps
haereses recipiunt. ‘
Il. Et exstiterunt iisdem temporibus sectae com-
plures; scd clara; duntaxat commemoranda. Pri-
mum ergo secta Montanorum est orta, de qua tra-
ctabimus alibi; deinde Manichaeorum,qu:e quia de
sectis singulis pessima quaeque selegit, nihil omni-
no boni continet. Nec potest quisquam accurate de
hac loqui, nisi eorum se conversationi adiungat.
Non de astrorum cultu, non mali specie quavis
abstinet. Quae circa doctrinam de Deo, deque in-
carnatione Christi magna cum licentia delinquunt,
haec sunt. De divinitate sic opinantur, utesse duo
principia, duosque Deos dicunt, unum bonum, et
unum malum. Si qua meliora sunt in rybus, ea
Deo bono assignant; tenebras, malo. Rursus in
compositis animalibus, materiem ad malum Deum;
forn'iam ad bonum Deum referunt. iidem et Vcteo
ris Scriptura: libros quosdam Deo malo attribuerunt:
ut eum. qui de lsraclitarum ex Egypto discessu
narrat. Aiunt enim, non esse Dei boni, eos Egy-
pto ejicere, multaque mala deinceps irrogare. Prae-
terea novos quosdam sibi libros excogitant. Quip-
pe commemorant Evangelium. scriptum a Thema,
et alterum a Philippo; qum nos ignoramus. Atque
horum gratia sancti Patres expressere nominatim,
quos libros recipere debeamus. De incarnatione sic
sentiunt : Non vere factam incarnationem Christi
fatentur, sed specie tenus: et in ipsis cruciatibus
Christum pro se hominem alium subjecissc, ac l‘u-
ga evasisse. Huic de specie opinioni ex quibus-
dam dictis qua: in Evangeliis reperiuntur fidem
astruebant : unde perhibent, Christum in monte
transformatum fuisse, ac inaspectabilem factum. '
Rursus. cum magna eum multitudo circumstetis-
set, Iesus deflexit. Hoc vero. non satis est ad pro-
nandum incarnationem specie tenus esse factam.
Nam et homines transformati fuerunt, et inaspe-
ctabiles facti. Quippe Moses transformatus est, vui-
tu adeo maiestate referto, ut oculos in eum Ju-
daei dirigere nequirent, sed obvelato vultu ad eos
loqueretur. itidem ct Philippus lnaspectabilis factus
:st, et ex regione montana subito pervenit Azotum.
. lli. Alia quoque secta, nimirum Pauli Samosa-
tensis, his temporibus exstitit : qui et circa divi-
nitatem et incarnationem errabat. Circa divinita-
tem, quia Patrem solum fatebatur: circa ineat-nar
tionem, quia purum solumque hominem esse Chri-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.