PG 88, col. 639

et laborasse , tum per se ipsos, tum per amicos ,
muneribus etiam adhibitis, ut in priorem gratiae η
locum redire possent. ln abdicatte profanae vitae
exordio 9 ingenti cum animi acerbitate et labore
arduam virtutis viam ingredimur. Sed aliquantulum
progressi. sine molestia fere , quod reliquum est
itineris conficimus. Quando mortalis noster corpo-
ris sensus per animi alacritatem absorptus et sub
actus est, virtutem cum Studio, desiderio , et gau-
dio, tanquam coalein fiamma succensi, exercemus.
Quantopere amandi sunt illi, qui statim ab initio
religiosae vita: , omni contentione et alacritate labo-
rant, uti 'mandata Dei exhauriant; tantopere mise-
randi sunt, qui in hac virtutis palaestra diu quidem
versantur, sed adhuc cum molestia sese in virtuti-
bus exercent, quamvis exerceant. Nec illos quidem
horreamus vel condemnemus, quos casus aliquis
vel necessitas forsitan compulit, uti rebus humanis
renuntiarent. Observavi enim quosdam refugitan-
tes , cum imperatori non nisi coacti occurrissent,
tandem ejus se obsequio invitos addixisse, cum eo-
que in regiam ingressos esse, et cum illo familia-
riter ad mensam accubuisse. Vidi sementem casu ,
non consilio , in terram prolapsam, in laetissimam
tamen segetem profecisse. Quemadmodum et alias notavi non neminem, omnem aliam ob causam po-
tius, quam utcuraretur; in ofiicinam medicam ingressum, et a medico quadam urbanitate circum.
ventum, et ad mentem revocatum, oll‘usam luci oculorum nebulam abstersisse. ita in multis usu
venit, uti firmiora saepe certioraque sint ea qua: forte facta sunt, quam quas consilio et deliberata
voluntate. Nemo mihi molem et copiam ιο peccatorum excuset, perinde quasi indignus religiosa
professione videatur, et propter animi mollitiem et voluptatem seipsum vilipendendum existimet, ex-
cusando excusationes in peccatis. Ubi eriim multa est sanies, ibi multa medici cura opus est, uti pus
exprimatur. Nam valentibus non est opus medico. Quando mortalis imperator ipsemet coram expedi-
tionem suscepturus ad suum nos obsequium evocat, statim ad nomen respondemus, sineque ulla tergi-
versatione, aut excusatione, aut mora , neglectis omnibus, promptissimis animis nomina daturi ac-
currimus. Caveamus ergo, ne regum Rege, et Domino dominantium, Deoque deorum ³, nos ad coele-
stem hanc religiosae disciplinas militiam citante, ex inertia et vecordia illam detrectemus , olimque ad
supremum judicis tribunal adducti, rei indefensique deprehendamur. Non imus inficias fieri posse
uti rerum humanarum curis, tanquam ferro, et compedibus onustus impeditusque incedat tamen,
sed aegre. Nam et pedicis innexi, ambulant tamen , etsi perpetuo ofl‘endant, indeque vulnerentur. Qui
caelebs inter negotia tamen versatur, persimilis est illi, qui vinctas duntaxat manus habet, eoque cum
lubet, potest expeditus ad tranquillam religionis vitam, excurrere. Matrimonio vero illigatus, manicis
pedicisque astricto similis est. ί
Rogatus a quibusdam inter strepitum curarum
negligenter in saeculo viventibus dictitantibusque :
Qua via nos, qui uxoribus obnoxii publicis re-
rum ιι curis distinemur, possumus ad solitariam
vitam aspirare ?
Quaecunque. inquam, bona in vestra potestate
sunt ut agatis, agere facereque ne praetermittite;
abstinete vos a mendacio, neminem prae vobis per
animi elationem contemnite; neminem odio inse-
ctamini; a ctetu ecclesiae ne ‘vos abjuugite; in
egentes benigni, nullum vita: pravae exemplo ofien-
dite ; ab alieno lecto abstinete; intra jura tori vestri
³ l Timoth. vl, l5.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.