PG 88, col. 650

est.
Scholion 16.
Qui propter mercedem se curis humanis abdi-
cavit semper pro viribus laborat, arbitratus quod,
quantumvis parum cessaverit, illud ipsum tamen
parum minuat mercedem laborantis.
Scholion l7.
Ahdicatos saeculo, Opinor, intelligit, ex quibus qui
lateres super lapides aedificant, sunt ii, qui sine
fundamento subiectionis ingens magnarum virtu~
tum Opus sub ipsum initium religiosa: vita: moliun-
tur. Et cum humilium certaminum, qua: sub obe-
dientia (lunt, imperiti sint, victi fabricam humi-
liore et infirmiore mutarunt. Qui autem columnas
super terram collocarunt,iis similes sunt qui statim
ab initio religiosae vitae se ad solitariam vitam con-
tulerunt, cumque fundamentis carerent, subruti
conciderunt. Qui autem pedibus incedunt. hi, mo-
desto ac simplici obedientiaa cursu paulatim pro-
gressi, inexpugnabiles facti sunt, ut qui multum
sibi bellorum usum et experientiam compararim.
18 Scholion 18.
Loquitur Climacus de abrenuntiationibus nou
absolutis, sed quae ex casu aliquo et calamitatum
aliquarum subito exsistentium eventu fiunt. Exsu-
les autem vocantur, qui ob facinus aliquod patria
pelluntur. Cum igitur unus quidem ex his in rc-
gione versaretur, accidit ut rex illac transirct.
eique significaretur, ipsum adversus se prava con-
silia agitare; tum rex praecipit illum vi adduci :
qui tamen cum habita quaestione intelligeret homi-
nem illum nihil in se peccasse, et illum ab exsilio
revocavit, et omni genere honorum excepit, ita ut
illum etiam mensa sua dignaretur. Haec talis para~
bola et similitudo beatum Paulum, et multos alios
qui primum inviti Christo occurrerunt, sed demum
cum eo caeleste regnum sunt ingressi, et cum illo
in caelo regnarunt, nobis ostendit.
Scholion l9.
Ubi onerum, seu peccatorum nimium est pondus,
ibi alieno auxilio opus est, et ubi multa: animai
sordes, ibi multis lacrymis usus.
Scholion 20.
Gratus divinae voluntatis odor est sanitas animae,
contra vero divina voluntate excidere est pestis
animae in mortem vergentis. ~
Scholion 2i.
Quisquis verbum veritatis admittit, Deum re-
cipit. testante Domino : Qui vos, inquit, recipit, nu
recipit ’.
21

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.