PG 88, col. 962

iniquorum factus, etsi ipse non rapuisti, rapta ta-
men possides. lile peetatum et iram in die ira: sil.i
thesaurizavit, tu peccati et irae haereditate": adiistI;
abs te omnia exigcmnr. id quod et civiles leges non
ignorant, quae praecipiunt, ut aliena et rapta bona
non ab iis exigantur qui rapuerunt (a) (sed qui pos-
sederunt ct possident).
S. Maximi 14.
Sunt quaedam natura bona quae ab hominibus fieri
solent, sed qua: per malas causas vitiantur et mala
fiunt : exempli causa, jeinnium, vigiliae, precatio,
psalmorum cantus, eleemosyna, hospitalitas, pere-
grinorum invitatio seu susceptio, natura bona sunt
Opera, sed quando laudis humanas captanda: gratia
fiunt, non sunt bona.
Scholion 15.
Vana: gloriae auceps simulat mansuetudinem seu
ira: vacuitatem : quando ergo excandescit, pro gloria
ignominiam recipit.
. Scholion 16.
Diligenter advertere ad hoc exsecratum vitium ,
quod se ipsum virtutibus immiscet, quoad illa
perdat. Nisi enim hoc infame vitium cxstirparit,
non potest in divinis virtutibus prolicere; ipsum
enim omnia mala consequuntur.
Aliud sancti Maximi.
Noli te cum imperfectioribus hominibus compa-
rare, sed cum illis qui 287 eximia charitate
eminuerunt. Si enim te cum illis prioribus eom-
paraveris, in scrobem superbia et aestimationis tui
ipsius incides; si autem cum horum charilate te
contuleris, ad sublimem humilitatis statum pro-
licies.
Scholion 17.
Correcto) sive reprehenso : reprehendenda fuit Na-
buchodonosoris insolens jactantia, sed laudanda ad
extremum nata ex Dei cognitione mediocritas seu
modestia, adeoque humilitas.
Sancti Maximi 18.
Si vis teipsnm nosse et modestus fieri, neque vi-
ι) tio tumoris et existimationis servire, in omnibus
rebus quaere, quid sit quod tuam cognitionem efl‘u- ε
giat, etcum multa et varia quae te lateant, invene-
ris, miraberis tuam setentiam (seu potius inscitiam)
et fastum,tuum retundes : et cum te ipsum cogno-
veris, multas et magnas res intelliges. Nam eo ipso
quod scire nos existimamus, ad scientiam venire
non possumus.
Isaaci 19.
Unaquaeque virtus est alterius virtutis procrea-
trix. Si ergo‘relicta procreatrice virtutum matre,
‘abieris ad investigandas tilias priusquam parentem
illarum possideas, vipera: in anima tua reperientur,
si illas abs te non rejeceris.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.