PG 88, col. 970

non cessaverimus; tum vero nos nullum penitus
Monachus proprie vereque ille est, qui mentis ocu-
lum nunquam extollit, et corporis sensum immo-
tum custodit. Monachus est qui hostes, ferarum ri-
Lu 293 ad pugnam provocat et irritat, dum illae
profugiunt ab eo. Monachus est perpetuus mentis
excessus et vitae luctus. Monachus ita virtutibus est
affectus et temperatus, ut alius voluptatibus cor-
ruptus et perditus. Monachus est inexstinctum in
oculo cordis lumen. Monachus est infinitum hu-
militatis profundum, quo omnis improbus spiritus
praeceps hauritur et suffocatur. Inflatus superbia
animus peccatorum memoriam delet, quorum re-
cordatio parit humilitatem. Superbia est extrema
animae inopia, quae sibi divitias in tenebris fingit,
adeoque exsecrata illa pestis, non solum progredi
non sinit ascendentem, sed ex alto etiam deturbat.
Superbia malum est intus putre, foris nitens et
florens. Monachus superbus non indiget alio dte-
mone, ipse enim sibi est jam daemon et hostis fa-
ctus: ut tenebrae alienae sunt ab luce, ita super-
bus ab omni virtute est alienus. In corde suo
perborum nascuntur blasphema verba, iucorde
humilium, caelestes illustrationes, uti solem
fur aversatur, ita superbus mansuetos contemnit.
Plerique superborum nescio quo pacto se ipsos,
dum vivunt, nesciant, dum sibi videntur in summa
animi tranquillitate constituti, qui in excessu vi-
taesuam demum inopiam agnoscunt. Qui ab su-
perbia occupatus est et captus, auxilio divino
indiget, vana enim apud bujusmodi salus homi-
num. Comprehendi ego olim hanc capite diminu-
tam pmstigiatricem (qua: in corde meo nidulata
fuerat, et humeris matris sua; vehebatur) et am-
bas vinculo obedientiae constrictas, 1294, et uti-
litatis meae flagro cresas exprimere coegi, quo pa-
cto se in cor meum insinuassent. Nos ergo, diver-
beratae aiebant, principio caremus, neque nasci
solemus, sed ipsaemet sumus principes et omnium
vitiorum procreatrices. Vehementer autem Oppu-
gnat et adversatur nobis contritio cordis ex obe-
dientia nata. Consuevimus enim nulli parere. ld-
circo in caelo quoque principes factae defectionem
molitae sumus. Itaque ut omnia verbo complecta-
mur, omnium vitiorum quae humilitati repugnant,
nos auctrices et genitriccs sumus. Omnia enim qua:
humilitati suffragantur, nobis adversantur. Enim-
vero nos in ccelo praepotuimus, et quo a facie no-
stra fugies”? Nos non raro post toleratas ignomi-
nias, obedientiam exercitam, iracundiam represo
sam, deletam injuriarum memoriam, officia et
ministeria insequi religiosos solemus : a nobis
porro hac vitiosa progenies prOpagatnr, lapsus
31
. 9‘

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.