PG 88, col. 974

vinum et omnia divina impius ille blasphemat’: sed
et obscenissimas et spurcissimas cogitationes i'n
nobis excitat, ut aut a precibus desistamus, aut
de salute nostra desperemus. Multorum sane pre-
ccs interpellavit aut pracpedivit, multos a sacris my-
steriis sacramentorum absterruit, quorumdam etiam
corpora per tristitiam emaciavit et corrupit. Alios
etiam improbus hic et crudelis tyrannus inedia
confecit, nullamque quietis partem concessit, atque
hoc non solum apudsaeculares, sed religiosos etiam et
solitarius 300 efl‘ccit, uti spem de caetero omnem
Β salutis abjic'erent, sed iidemise etiam infidelibus et
daemonum cultoribus miserabiliores existimarent.
Qui hujuscemodi spiritu blasphemia: exagitator,
et ab eo liberari cupit, sciat certo non ab anima
ipsius h'ujusmodi cogitationes proficisci, sed ab
eodem impuro dmmone qui olim ad Dominum dixit:
Haec omnia dabo tibi, si cadens adoraveris me °°.
Proinde et nos contempto illo nihil penitus illius
phantasmata curemus, aut pensi habeamus, sed
dicamus: Vade post me, Satana, Dominum Deum.
meum adorabo, etvilli soli serviam ”. Sermo auo
tem laborque tuus in caput tuum convertetur, et
blasphemia tua in verticem tuum et nunc in hoc
praesenti, et post in l'uturo saeculo descendet. Qui
praeter hunc a nobis demonstratum modum cum
spiritu blasphemiae volet pugnare, perinde faciet
atque is, qui fulgetram manu complecti conatur :
quomodo enim complectetur, aut quomodo con-
traveniet, aut pugnabit adversus eum, qui puncto
temporis repente per cor, venti inStar, transvolat,
et momento velocius sparso verbo statim evanescit?
Reliqui namque hostes omnes, et consistunt, re-
luctantur et decertant, morantur, et adversario
spatium pugnandi praebent. Hic autem nequaquam,
sed simul atque apparuit, se subducit, et mox post
allocutionem transit.
Consuevit sarpe hujusmodi blaSphemiae spiritus
simpliciorum et incorruptorum 301 animos oc-
⁸ευριπ-ο, qui plus aliis solent ex hujusmodi cogita-
tionibus perturbari et vexari. ln hoc genere homi--
num vere testamur, non solere blasphemias cx ani-
nimi tumore aut superbia nasci, sed omnes ex
mera daemonum invidia excitari. Desistamus alios
judicare et damnare, et blasphemiarum cogitatio-
nes non formidahimus. Causa enim et radix bla-
sphemiarum est temerarium de altero judicium. _
Quemadmodum domi clausus praetereuntium verba
audit, quae ipse tamen non pronuntiat; ita anima
secum habitans, dum impias dremonum blasphe-
mias audit, terretur, quas tamen non ipsa, sed ἀίε-
mon per ipsam transiens spargit, quas qui cou-
temnit, ab omni perturbatione hujus tentatiouis

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.