PG 89, col. 1330

ipsis quod justum est, judicctuus. Omnis enim
homo hominem similem secundum substantiam
generat; et onmis qui generat, pater est; et item
qui generatur, filius; neuter autem est major, vel
tninor natura : nec aliquis dicitur creare eum, qui
ex ipso generatur : et hoc quicunque est sana:
mentis, ut videtur, confitebitur, discens ex huma-
nis, quoad fieri potest, divina. Qui enim generat
filium ejusdem secum substantim, naturaliter gene-
rat : qui autem creat, aliud diversa": substantia:
creat; et nunquam lilium : quare si genitus est
Filius, non est creatura; et si natura Pater est qui
turalem cognationem ex nostris nominibus cogno-
vimus; czeterum divina tanto his nominibus altiora
sunt, quanto illa natura nostra humili natura altior
est. Consentauca bis tenere oportet eos, qui volunt,
ut Dei voluntas est, vivere.
XXXI. Si autem nonnulli contra naturam rerum
cogitationes inanes fabricantur perverso consilio
et proposito, quod sibi ipsi in malum suum et ad
decipiendum simpliciores excogitarunt, vana et
inania meditantur : Et erunt, inquit, frauduleuti
frustrati venatione; nec enim veritatem assequuntur;
neque vertunt res, contra quas novant nomina :
fixa enim est natura rerum; et non movebitur in
saeculum 8336"“; sed ut erat, et est, sic manet et
permanebit : nec btee aut illa appellatio rationem
ejus in aliud quidquam mutabit, ab eo quod se-
cundum naturam est, alienum : posterior enim est
impositio nominum; prioresque sunt res de quibus
nomina dicuntur. Si igitur natura: rerum nomina
conveniunt, et in eas res pulchre oratio quadrat;
vera merito vocatur nullam incurrens reprehen-
sionem : sin autem contra non convenire neque
quadrare reperiatur, manifestum est, probari esse
falsam : manet vero res quae secundum naturam
constituta est, nullo incommodo ex falsa oratione
accepto. Atque hoc quidem in unaquaque re verum
esse comperiet, si quis qumrat : quod si in tma-
quaque re, multo magis in divinis dogmatibus.
tate abducet eos qui non sunt ea imbuti; non tamen
mutabit naturam de qua pronuntiatur : non enim
esset natura oratione valentior, si sono orationis
I'CS mutarentur.
XXXII. Sed deinceps, quia fortassis luce oratio
est longiorjusto, ad aliam pergemus, vel potius non
ad aliam : adhuc enim in eisdem versatur, tametsi
variat materia argumentationis.
⁸⁸ Joan. xvi, 28. '"‘ Psal. ll, 7.
" Joan. v, 5‘3.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.