PG 89, col. 1378

itaque merito, cum ca qua: gaudium suscepit,
gaudeamus, Deique nostri Matrem in haec verba
cum Gabrielc salutemus : Ave gratiosa; Dominus
tecum" :qnod facta sis nobis salutis via, ascen-
susquc ad superos, ac locus requietionis, refrige-
riique tabernaculum in quo Dominus habitavit.
Quamobrem cum omnibus generationibus te solam
beatam in mulieribus dicemus, quam neque sol,
voluptatis flammam iinmitteus, adussit, neque
fluxa vis lunae noctu laesit. Non enim dedisti in
commotionem pedem ⁷⁸ animi, sed eo fixo in petra,
τοῦ _ indeflexa mansisti : teque Dominus custodivit, in
νην Β te solus ingrediens ac ex te egrediens ⁷⁵, clausam-
que ac obsignatam in aeternum servans. Salvesis
ergo, Mater pariter ac Virgo, vitaeque cibus ac fons
immortalitatis : ex te enim is prodiit, qui inter-
emit corruptionem ac mortem destruxit. Nos ita-
que, fratrcs, iis ad Dei Matrem pro nostra facul-
tate dictis, in nos ipsi deinceps spectemus, ac no-
verimus diei virtutem , nataleque nostrum hodie
dediccmus. lta plane hic nobis dies vocatus est
sanctus, in quo formati ad antiquam vitam post-
liminio reversi sumus. Porro vobis videatur forte
novum quod dicitur : dicetur tamen, Deo largiente
virtutem, ac dicenti subministrante sermonem.
Il. Unde vero potius quam ab Evangelistaa verbis
. ordienda nobis narratio sit? Ipse nimirum sermo-
nem auspicetur, qui et diem hanc notam fecit.
In mense, inquit, sexto missus est angelus Gabriel
a Deo in civitatem Galilwa: cui nomen Nazareth, ad
Virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph,
de domo et familia David, et nomen Virginis Maria".
Forte vero quaerat quis talium studiosus rimator :
quid velit sextus ille mensis, ac unde numerandus
sit? Ut vero quod res habet aperte suggel‘amus, ad
ea recurrendum quae paulo superius dicta sunt ab
Evangelista : ait enim : Post hos dies concepit Eli-
sabeth uxor Zacharias, et occultavit se mensibus
quinque ⁷⁷, etc. Tumque subdit : In mense autem
sexto missus cst angelus Gabriel ad Mariam ⁷⁸. Ve-
rum, dicet, nihil minus his positis obscura manet
in. ι) narratio. Quod enim Evangelista dixerit : Post hos
autem dies concepit Elisabet/t; haud tamen quos
velit dies, significavit. Ac certe videtur recte qua:-
rere, qui sic ait : docebitur autem, dummodo au-
rem auditioni accommodans, intelligenti animo
qua: dicuntur acceperit.
111. Semel in anno ο sacerdos legalis intrat in-
χι, 4. ⁷⁸ Luc. I, 26, 27. ⁷⁷ Luc. ι, ει.
’⁸ Ezech
VARUS LEC'I‘IONES ET NOTAE.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.