PG 9, col. 647

noctes insomnes ducat, fundens pro te preces ad
Deum, ac consuetis precibus Patrem captans. Ne—
que enim ille viscera sua dura praebet orantibus li-
liis. Rogabit autem pure, si a te honoretur tanquam
Dei angelus, nec per te contristetur, sed propter
te. Haec est poenitentia non ficta. ι Deus non irri-
detur a, ι nec verbis inanibus aures dat. Solus
enim medullas scrutatur, et renes cordis; pleneque
audit inter flammas positos, et exaudit deprecantes
in ventre ceti; et prope est cunctis fidelibus, pro-
θυι vero ab infidelibus, nisi ad sanctiorem mentem
paenitendo redeant.
XLII. Ut autem magis confidas, modo sic vere
ptenitueris, certae tibi fidei tutamque manere salu-
tis spem; audi fabulam, qua: ipsa non fabula, sed
vera de Joanne apostolo ›Ῑ‹ tradita narratio sit, ac
memoriae studiose commendata. Cum enim post
tyranni obitum e Patmo insula Ephesum rediisset,
vicinas quoque gentes rogatus visebat, partim qui-
dem ut episcopos constitueret, partim vero ut inte-
gras Ecclesias disponeret ac formaret, partim etiam
ut unumquemque eorum, quos Spiritus designaret,
in clerum cooptaret. Cum itaque ad urbem quam--
dam haud procul Epheso dissitam venisset (ejus et
nomen nonnulli referunt) atque alias pmsentia ver-
bisque suis fratres consolatus esset, ad extremum
viso juvene quodam egregia corporis statura, ele-
ganti vultu, ferventique ingenio atque indole, ad
loci episcopum conversUs: ι Hunc, inquit, coram
Ecclesia ac Christo teste, omni tibi opera commen-
do. ι Tumque illo suscipiente ac cuncta praestitu-
rum pollicente, eadem ipsa Joannes rursus perur-
gebat ac contestabatur. Posthme Joannes quidem
Ephesum profectus est; presbyter vero adolescen-
tem sibi traditum in domum suam suscipiens, edu-
cando, continendo, fovendo Operam dabat; ac tan-
dem sacro baptismate initiavit. Deinceps sacerdos
de pristina cura atque custodia paulatim remisit, ut
qui perfectum ei tutamen, ac quo cautum omnino
foret, Domini signaculum adhibuisset. Illum ergo
praematura potitum libertate, aequales quidam sibi
adiungunt, desides ac dissoluti, et flagitiis omnibus
assuefacti.'Ac primum quidem magnificis conviviis
juvenem illieiunt : noctu deinde ad spoliandos ob.
vios egressi, secum trahunt; inde ad majorem sce-
lerum societatem cohortantur. At ille sensim assue-
scehat pravitati, genii magnitudine ac prastanti in-
dole velut equus duri oris robustaeque a recto
abreptus, ac frenum mordens, aerius in praeceps
με p. θὶς ED. roman. ι Gal. νι, 7.
(46) K1fipw,_§ra τέ τινα κληρώσω-.- Scribe ex
Eusebio, ᾇήρῳ ἕνα γέ-τινα κληριέσειν. Conf. idem
Eusebius Εεὲιέε. Hist. lib. ιιι, 0.25, per totam hanc

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.