PG 92, col. 1338

Ave. per quam deficiet maledictum.
Ave, lapsi Adae revocatio.
Ave, lacrymarum Eva: redemptio.
Ave, humanis cogitationibus inaccessa altitudo.
Ave, ipsis angelorum oculis invisibilis profundi-
L’lS.
Ave, quoniam Regis es thronus.
Ave, quoniam portantem omnia portas.
Ave, stella, quae Solem profers.
Ave. divina; incarnationis uterus.
Ave, per quam renovatur creatura.
Ave, per quam fit infans Creator
Β Ave, per tinam Factor adoratur.
Ave, sponsa innupta.
“ Se totam videns in puritate sancta Virgo, fiden-
ter dixitGalirieii : Admiranda vox tua meo animo
perceptu diflieilis videtur: ecquem enim conce-
ptionis sine semine fctum narras, dicens:
Alleluia?
Arcana: rei notitiam habere quaerens Virgo, ad
ministrum clamavit : E puris visceribus. age, die
mihi, quinam fieri potest. ut nascatur filius? cui
ille. quamvis in timore, clamans dixit ita:
Ave, consilii inefl‘abilis mystis.
Ave, eorum, quae sunt reticenda, fides.
Ave, miraculorum Christi exordium.
Ave, dogmatum ipsius principium.
Ave. scala caelestis, per quam Deus descené
dit.
Ave, pons terrigenas ad coelum deportans.
Ave, multum insignis angelorum admiratio.
Ave, multum luctuosa daemonum clades. ί
Ave, qute lucem inefl'abiliter genuisti.
Ave, quae neminem de modo docuisti.
Ave, quae sapientum cognitionem transcendis.
Ave, quae fidelium mentes illuminas.
Ave, sponsa innupta.
Virtus Altissimi tunc obumbravit ei, qua: thori
rat nescia.ut conc'peret, et ejus fecundum ute-
um, tanquam agrum deliciosutn ostendit munibus
qui metere volunt salutem. dum psallunt ita ι
Alleluia.
Ferens uterum Virgo, quo Deum exceperat. fe-
stinavit ad Elisabetli, cujus infans salutationem il-
lius statim agnoscens gavisus est, et saltibus, quasi
cantibus clamavit ad Deiparam :
Ave, germinis immarcescibilis palntes.
Ave, fructus incorrupti possessio.
Ave, qua: benignum humani generis colis culto-
I‘(‘ i’ll .
Ave, quae vita: nostrae generas saturem.
Ave, terra, «per miscrationum fecunditatem ger-
ruinas.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.