PG 94, col. 1423

est, alia genita, et alia procedit : Patrem ingeni-
tum nec generatum, Filium genitum, nec ullo
pacto ingenitum, Spiritum sanctum procedentem,
qui nec causa, nec genitus cst. Nam Patrem sui
causam et fontem habet, utpote qui ex eo pro-
greditur, non generationis modo, sed proces-
sionis, ut unus Pater sit, unus Filius, unus Spi-
, ritus sanctus. Deum perfectum Patrem, Deum per-
:fectum Filium, deum perfectum Spiritum san-
ctum, non duos, neque tres Deos, sed tria hate
Deum unum. Neque enim tempore scinditur, non
loco, non virtute dividitur : sed in se invicem
circumincessionem habent, citra coalitionem et con-
fusionem. Patris quippe virtutes sunt Filius et
Spiritus sanctus, quamobrem et unus Deus est.
Etsi vero virtutes sunt, non tamen quae minime
subsistant. Unaquaeque enim perfecta bypostasis
est, ne natura divina composita sit ex essentia et
potentiis: quapropter unaquaeque persona secun-
dum se considerata Deus perfectus est, perfecta
hypostasis. Unus autem Deus, tria haec secum
mutuo et in se invicem intellecta. Atque hoc
modis omnibus singulare est, ac Deo solummodo
convenit. Unus ergo Deus est Pater et Filius et
Spiritus sanctus. Unus οεοιί et terras conditor,
omnisque rei creatae, tum visibilis, tum invisibilis,
qui ex nihilo omnia produxit ut essent, non ex
ante subjecta materia. Unus Deus, unumque uni-
versorum principium, una Deitas super omnem
divinitatem, essentia una supra omnem essentiam, bonitas omni bonitate superior, infinita: nul-
lisque limitibus terminatae essentiae ac substantia pelagus, bonorum omnium causa, virtus sub.
stantiarum effectrix, sine principio, nulli interitui obnoxia, sempiterna et nulla parte circum-
scripta. Lux perennis triplici splendore, terna hypostasi, incomprehensibilitatis caligine abstru-
sa et occulta. ε
2. Insuper credo unigenitum Filium et Verbum
Dei, qui ante saecula exstitit, qui increatus, qui
consubtantialis est Patri et Spiritui sancto, qui
unus est ex sancta Trinitate, infinita sua bonitate
atque inenarrabili humanitate, bencplacito Patris,
392 incarnatum esse absque semine de Spiritu
sancto, et ex Maria sancta perpetuaque Virgine et
Deipara, in postremis temporibus, propter nos et
propter nostram salutem, eum maneret id quod
erat, Deus perfectus et consubstantialis Patri fa-
ctum esse id quod non erat, perfectum hominem,
cum Matri, tum nobis consubstantialem, carnem
animatam anima rationis et intelligentia: parti-
cipe. Unumque adeo esse Christum, unum Domi-
num, unum Filiqu Dei et hominis, qui idem ipse
Deus perfectus est, et homo perfectus, hyposta-
sis una composita, ex Deitate et humanitate,
VARUE LECTIONES.
ι Forte legend. διὸ ’ἑκαστον καθ’ ἑαυτὸ θεωρούμενον. b Lego, ἀνθρώπου.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.