PG 94, col. 1443

aeterne habeat , quemadmodum et Patris et Spiri-
tus hypostases ; caro vero ejus animata et rationis
particeps, seu quod idem est, humanitatis ipsius,
recenter in ea subsistat, eamque sibi nacta sit hypostasim. Quo fit ut neutra ex Christi naturis
hypostasi careat, nec quaelibet carum per semet subsistat, sed ambae unam eamdemque hypostasim
habeant.
15. Quibus sic praestitutis, ad quaestionem ve-
niamus. Quaeritur ergo, sitne Christus naturae
duae et in duabus naturis , an una tantum , ut pro-
digiose fingitis. Quocirca operae pretium est, de
aliquo disputantem, ex communibus verisque uo-
tionibus principia, seu propositiones conficere.
Communes porro dico , quae a sapientioribus sunt
concessas. Sic enim efficitur, ut id quod texitur,
argumentatio sit, et non fallacia ; vera conclusio,
non absurda. ‘
14. Igitur confessa res est apud omnes sanctos
Patres, ex divinitate et humanitate factam fuisse
unionem, Christumque esse in divinitate perfe-
ctum, et eumdem perfectum in humanitate, qua:
nulla sui parte deficiatur. Dicatis ergo nobis, num
haec etiam'vobis arrideant? idem plane vos con-
fessuros puto. Jamvero, quidnam est divinitas?
quid rursum humanitas? substantia , an accidens?
natura, an hypostasis? credo, dicetis substantiam
εει naturam. Nam quod neutrum sit accidens , ne»
mini non manifestum cst. Quod autem nec hypoc
stasis sit, satis antehac ostensum fuit. Nam si
nomen divinitatis , et nomen humanitatis hyposta-
sim significant , dicere possis tres divinitates pro-
pter tres hypostases, atque infinitas humanitates,
propter infinitam hypostasium multitudinem , 401
aut hypostasim in hypostasibus. esse. lloc vero
quis , non sapiens dixero, sed vel laevae admodum
mentis , efiutire unquam ausus sit. Naturam ergo
significat, cum nomen divinitatis , tttm nomen hu-
manitatis. liivinitas igitur et humanitas numquid
una natura sunt, non dico in Christo, sed abso-
lute? nemo nisi amens sit, dixerit unam esse.
Nequaquam enim creatura idem est cum increato
ct Creatore , neque corpus cum incorporeo, neque
illud quod incepit, cum eo quod principii .expers
est. Itaque alia est natura divinitatis , humanitatis
alia, suntque natura: duae. Cum ergo Christus con-
stet divinitate et humanitate , ex duabus naturis
est. Quamobrem si Christum ex divinitate et hu-
manitate esse profitemini, velim dicatis nobis:
Istaec duo , divinitas scilicet et humanitas, suntne
in Christo , annon ? Omnino concedetis, nisi peni—
tus impii esse velitis. Quinam igitur non dicitis in
Christo naturas duas? Si enim affirmando Chri-
stum ex divinitate et humanitate constare, ex
VA‘RlE LECTIONES.
τ’ Lego ἀργὸμενον. Turr. neque quod capit.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.