PG 94, col. 1463

natura ferri ignea facta dicitur, observandum ta-
men est id fieri, quia natura ferri capax est inflam-
mationis, et inflammatio opus naturae est. Ast in-
carnato Verbo opus natura: non est incarnatio, sed
modus dispensatoriai accommodationis. Non igi-
tur dicere licet, unam Deitatis hypostasim quid~
quam habere, quod omnes non habeant, excepto
exsistendi modo. Sed incarnatio secunda! exsistentiae modus est, qui soli unigenito Filio conveniat,
ut immobilis proprietas maneat.
55. Fortasse vero quaeretis : quinam ergo dica-
mus naturam carnis deificatam passamque esse,
utnon de-omnibus humanitatis hypostasibus haec
aliirmemus; dicendo vero, naturam verbi incar-
natam esse , incarnationem ad Patrem et Spiritum
referamus? Quoniam omnis hominum natura
capax εει eorum (ιυω naturae consentanea sunt,
qumque praeter naturam , et super naturam, citra
naturae demutationem. Natura vero divina ab
omni mutatione et accretione immunis est. Ne-
que hoc solum, sed quia caro illa primitias fuit
massae nostrae, nec hypostasis per se consistens
facta est, sed natura in hypostasi exstans, compo-
sitam 410 Christi complens hypostasim , et seip-
sam, et non sui ipsius ergo, sed propter communem
naturae salutem unita Verbo est. Quamobrem dici-
mus naturam deitatis unitam esse natura: Immani-
tatis, incarnatam vero hypostasim Verbi. lucar-
nari siquidem est carnem assumere , hypostasim-
que carni fieri. Unio vero est concursus et coitio
duarum naturarum in unum et idem.
54. Exemplum hominis , si de specie et natura
illud accipiatis, in Christo locum non habebit.
Christorum quippe speciem nunquam audivimus :
unde nec Christus natura est , sed hypostasis. Cy-
rillo enim auctore, nomen Christi, nec vim delini-
tionis habet, nec alicujus essentiam declarat. Sin
vero illum accipiatis de quapiam homine, qui hy-
postasis sit, exemplum absonum non est? Caeterum
nosse attinet, non oportere, ut exempla omnifarie
similia sint iliis cum quibus componuntur; quin
potius aliqua parte ab iis discrepare: alioqui
exemplum non foret. Quocirca Justinus philosophus
et martyr, in Expositione rectae confessionis "
sic loquitur : ι Nonnulli unionem illam, velut
anima! cum corpore intelligentes, sic explicue.
runt. Aptum quippe exemplum est, °etsi non ex
omni parte , aliquatenus tamen. Nam , quemadmo-
dum homo unus est, duas vero naturas habet, ι etc.
55. Considerate vero, eum non dixisse, unum
hominem esse ex duabus naturis, sed, naturas
duas habere, ut post unitionem duarum natura-
rum, naturas duas habere hominem pronuntiave-
rit. ι Sicut enim unus homo est, inquit, duas vero
⁸³ Expositio tidei inter opera Justiui martyris de qua dicetur intra.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.