PG 94, col. 1507

est habitus, ignoratio plane privatio erit. MAN.
lmo ignoratio quoque habitus est. ORTH. Quid
est ignoratio? MAN. Non habere cognitionem.
ORTH. l’articula, non, privationemne, an aflirma-
tionem, et habitum significat? MAN. Privationem.
ORTH. Nunquid non dicimus non ens, id quod non
habet ut sit? MAN. Profecto. ORTH. Ergo cum
ignoratio nihil aliud sit quam cognitionem non
habere; particula autem, non, 53o privativa sit;
ignoratio proinde privatio est, non habitus. MAN.
Optime. ORTH. Cum igitur veritas cognitio sit, Β
habitus quoque erit : eodemque. modo cum falsitas
ignoratio sit, non est dubium quin privationis ra-
’ tionem obtineat. Sicque veritas habitus erit, fal-
sitas privatio : ac veritas quidem ens, falsitas au-
tem non ens. MAN. lta sane. ORTll. Malum, fal-
sitasne est. an veritas? MAN. Falsitas. Olt'l‘H. Malum ergo est non ens, vereque privatio est, ac
ct quemadmodum privatio habitui, sic bono opponitur. Sed ad propositum redeamus.
nihil :
MAN. Age, redeamus.
2. ORTH. Unum dicis rerum principium, an
duo? MAN. Duo : unum bonum, alterum malum.
Ac bonum quidem, arborem bonam appello, qua:
bonum omne contineat, et efficiat, nec fructum
malum edere queat : malum autem, tenebras, cor-
ruptionem, arborem malam, quae malum omne
Vitiique genus omne faciat, nec fructum bonum C
ferre possit. ORTll. Quidquamne inter hac duo
principia commercii est, necne? MAN. Nihil
prorsus. Sed alterum alteri contrarium est.
OltTfl. Estne unum in alio, aut cum alio; numve
loco discreta sunt? MAN. Discreta primum erant,
atque utrumque suis. se. finibus continebat.
ORTH. Quonam igitur pacto nunc inter se commista
sunt? MAN. Bonus inloco suo, iu omni bonitate et
felicitate agebat. Materia autem, hoc est malum,
eum sine vita, sine motu, spurca, horrendae tene-
braz, a sensu remota, multis retro saeculis fuisset;
tum postea secum ipsa erepit dissidere, ejusque
fructus mutuo inter se pugnare. Cumque alii in-
sequerentur, fugerent alii, ad lucis fines pervene-
runt; ad cujus aspectum, pulchritudinis ipsius
cupiditate capti, pugna: mutuae finem facientes,
unanimi consensu lucem adoriri instituerunt.
Quamobrem cum bonus virtutem ex se emisisset,
conserto pretio, tenebrarum principes lucis par-
tem voraverunt. Bonus quippe virtutem illam sibi
eripi passus est; veritus ne suo quoque loco tan-
dem illi potirentur. lloc autem ea incute fecit, ut
per eam partem. quam tradiderat, imperium in
malum obtineret. Sicque boni malique commistio
contingit. Nam ex portione boni, animae; et ex
mali substantia, corpora prodierunt. ORTH. Nunc,
quaeso, haec una consideremus. MAN. Utique con-
siderrmus.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.