PG 94, col. 1518

14. MAN. Verum, nunquid malum in rebus non
perspicitur. ORTII. Malum nudique perfectum in
rebus non cernitur. Nam nec Deus, qui vere est,
aliisque rebus prastat ut sint, malum est; nec
quidquam eorum quae ab ipso condita sunt, qua
conditum est ratione, malum est. Quiuimo tum
rerum universarum causa, tum quae eo auctore
exsistunt, bona sunt. Porro res omnes ab eo ex
nihilo sunt editae: atque omnia bona, fuerunt, et
quidem bona valde ⁸. Malum autem nihil aliud est,
nisi amissio voluntaria ac privatio eorum quae na, ‹
tura: rationabili a Deo concessa suate uti paupertas
est opum amissio. Nam opulentia est rerum ipsa-
rum possessio, puta, auri, argenti, pellucidorum,
varia: vestis, servorum. ancillarum, jumentorum,
agrorum, atque id genus aliorum, quorum unum
quodque substantia est. Quo etiam iit ut Graece
πλούσιος, opulentus appelletur, qui ista compara-
verit; veluti πολυπεριούσιος quispiam, seu substan-
tiam 535 multam obtinens. Contra egestas, si
aliqua ex parte contingat, alicujus illorum partis
amissio erit : si autem omnimoda, omnimoda quo«
quc spoliatio erit : non secus videlicet ac corporis
integritas bonum est; unius a‘utem partis amissio,
particulare malum ; quod quidem n-on est aliquid
exsisteus, sed ejus quod erat privatio. Cernitur vero,
hoc est consideratur in eo quod est,non tanquam ens,
sed tanquam id quod abest. Ex. gr. oculus et visus re~
vera sunt: at caecitas non est aliquid exsistens, sed
ejus quod erat, oculi scilicet amissio : atque in
corpore quod consistit et est, consideratur, non
tanquam ens, sed tanquam oculi , qui -iuerat,
orbitas. Quo iit ut repetita membrorum amissio,
mali incrementum dicitur : quanquam malum non
est, sed dicitur; atque in reliquo corpore amissos
rum membrorum interitus consideratur, non tan-
quam ens, sed ut non ens; nec tanquam habitus,
sed ut privatio. Ad eumdem etiam modum maliv
tia, sive peccatum,est voluntaria bonorum eorum,
qua: naturae ratione praeditas a Deo concessa sunt
amissio. Nam in iis quae ratione atque anima ca-
rent, vuluntarium dici non potest, sed in illis quae
ratione utuntur. Quocirca malitia nihil aliud est,
quam naturalium facultatum abusus. Etenim si
viribus illis qua: animae a Deo tributa sunt. ad
illa utamur, propter qua: ipsas accepimus, hoc
est, secundum legem illius qui eas concessit, bo-
num est: sin autem non ad id, cujus causa eas ac.-
ccpimus, sed contra quam sanxit ille qui dedit,

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.