PG 94, col. 546

vero est, quod de pluribus specie differentibus,
in quale quid est praedicatur nec assumitur in
definitione, sed vel adesse vel abesse potest:
quod nec cum adest, subjectum conservat, nec
cum abest, interimit. Atque istud adventitia dif-
ferentia et qualitas dicitur. Hoc porro, vel sepa~
rabile est, vel inseparabile. Separabile est, quod
in eadem persona nunc accidit, nunc recedit, ut
sedere, recumbere, stare , aegrotare, valere. ln-
separabile, quod licet substantiam minime con-
stituat, utpote quod in universa specie non con-
sideretur, tamen cum in aliqua persona exsistit,
ab ea sejungi non potest, ut presso vel adunco
naso, vel caesiis oculis esse, et similia. Hoc au-
tem inseparabile accidens cbaracteristica proprie-
tas dicitur. Illud namque discrimen hypostasim,
ε quibus accuratius deinceps, Deo dante, acturi
15 car. γι.
De divisione.
Divisio quid; superdivisio. — Divisio est prima
rei sectio; velut, animal dividitur in rationale
ει irrationale. Superdivisio autem est secunda
ejusdem rei sectio, ut animal superdividitur in
pedibus carens , bipes, et quadrupes : pedum ex-
pers, ut piscem; bipes, ut hominem, et avem;
quadrupes, ut bovem, equum et similia. Subdi-
visio autem est partis secta: sectio, velut ani-
mali diviso in ratione praeditum et rationis ex-
pers; ratione praeditum in mortale et immortale
secatur. En primum dividitur in duas partes.
nempe in rationale et irrationale. Unius partis
divisio, hoc est quae rationale in mortale et im-
mortale dividit, subdivisio est. Caeterum divisio
et superdivisio non in omnibus rebus locum ha-
bent, sed cum omnia sub prima divisione non
comprehenduntur: velut, cum animal dividitur
in rationale et irrationale; atque in iis qua: ra-
tione ntuntur, et iis qua: ratione carent, bipes
consideratur. Tunc igitur superdivisione necessa—
: animal in pedum
Medi octo divisionis. - Sunt autem octo divi-
dendi modi, ejusmodi de causa. Quidquid enim
dividitur, aut secundum se dividitur, aut per ac-
cidens. Si in se; vel ut res, vel ut vox. Si ut res,
vel ut genus in suas species, ut cum animal in
rationale et irrationale diviseris. Vel, ιιι species
in individua , ut cum dividitur homo in Petrumet
VARIIE LECTIONES.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.