PG 94, col. 752

cesse prorsus est, ubi duae sunt naturae, ibi ad
minimum duas hypostases esse, in quibus exsisten-
tiam eae natura: susceperint. Non potest quippe
natura secundum se subsistere in nullo individuo--
spectata. lndividuum autem idem esse ac hyposta-
sim antehac demonstravimus. Quocirca qui non
modo hypostasim unam , sed et naturam propter
unitionem exstitisse volunt, secum, ac cum veritate
consentire reperiuntur. Qui vero hypostasim'
unam, ae naturas duas ponunt, tam a se, quam a
veritate videntur dissentire. Sed aiunt: Eo quod:
humanitas Christi in Verbo hypostasim habuerit.
nec ante unitionem cum Verbo substiterit; idcirco-
unam afllrmamus esse Christi hypostasim. Quibus
quidem nos quoque dixerimus: Annon igitur
unum idemque significari censetis per naturam et
hypostasim, adeo ut diversa duntaxat sint nomina
in unum atque idem significatum cadentia. ut
gladius etensis, aut aliud et aliud. Si porro idem;
cum una hypostasis sit, unam quoque naturam
esse necessum est; velut si unus ensis fuerit,
etiam unum gladium fore necesse; aut si duae
naturae, hypostases quoque duae eadem necessitate
erunt. Quod si aliud significat natura: nomen,
aliud hypostasis; causam autem cur una sit
Christi hypostasis, eam esse arbitrentur, 107
quod hominis hypostasis. seu persona, ante uni-
tionem cum Verbo non exstiterit. Verum si ante
substitit unita Verbo particularis natura, necesse
prorsus est, ut ante substiterit ejusdem quoque
naturae hypostasis; Horum enim alterutrum esse
nequit, quin reliquum etiam exsistat: particula-
rem dico naturam absque prepria sua hypostasi.
Ambo unum quippe suntsubjecto, etsi eodem saepe
concurrunt apud eos qui iis vocibus utuntur, sicut
paulo ante ostendimus. Itaque si quemadmodum»
hypostasis, ita et natura Verbo unita, non substi-
tit ante unitionem cum illo; eo ipso utique“
quod unam Christi hypostasim concedunt. propter
idem continuo unam ejus esse naturam fateantur-
Etenim quandoquidem non dili‘erunt in unione,
nec in hoc etiam ditl‘erentes fuerint.
84. Aphthartodocetae, a Juliano Halicarnasseus
νΑιιιΑξι LECTIONES.
Severi partes Theodosius tuitus est, cum de pa-
triarclratu contra Gaianum litigaret. Nicephorus
Callist. lib. xvn, cap. l9. quaedam recitat ex il‘lo-
rum disceptationibus, quae similia suntcorum qua:
hic habet Damascenustos quidem,‘ aiebant, peccs-
silate naturae affectiones ejus. puta famem, sitimque
[erimus : at Christus, qui Mspo_nte passus sit. ⁸ηοη
perinde legibus natura: seruiit. Quos__Grazci ’Λφθαρ-
τοδοκὴτας, Latini, lucorrupticolus, dixere; in qut)-
rum etiam errorem Justianus imp. incurrit.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.