PG 94, col. 944

In English: An Exact Exposition of the Orthodox Faith 2.21

At vero in genere et communiter passio sic delini-
tur : Passio est motus ex alio in alio. Actio autem
est motus efficax. Eflicax porro dicitur, quod ex se-
ipso movetur. Sic nimirum ira, actio quaedam est
partis irascentis, passio autem est, utriusque ani-
mas partis, totiusque corporis, cum ad ⁷ agendum
ab ira per vim trahitur. Tunc enim ex alio in alio
motus. lit; id quod passio nuncupatur.
Idem motus ut passio et actio. — Quin alio quo-
que modo actio dicitur passio. Actio enim motus est
natura) consentaneus; passio, motus praeter natu-
ram.'Haec igitur ratione actio passionis nomen ob-
tinet, cum motu natura: repugnantis cietur, sive
quis ex seipso moveatur, sive motu impresso ab
alio. At proinde cordis motus, quo arteriae pulsan-
tur, naturalis cum sit, actio etiam cst : qui vero ex
palpitationibus oritur, quia modum excedit, nec est
natura consentaneus, passio utique est, non
actio. ’ ·
Nec vero motus omnes, qui in patibili animae parte
excitantur, passiones vocantur: verum ii duntaxat,qui
vehementiores sunt, atque ad sensum usque perve-
niunt. Leves enim motus, et qui sensu non perci-
piuntur, passiones non sunt. Alicujus enim momen-
ti magnitudinem habere passio debet. Unde in pas-
sionis definitione additum est, motus sensibilis :
quia parvi motus nec sensibiles passionem non fa-
ciunt. - ’
187 Duplices animi: facultates, cognoscendi et
appetendi.-—- Illud porro notandum duplices esse
animm nostras vires , alias in cegnitione positas.
alteras vitales. Vires in cognitione positae, sunt
mens, cogitatio, opinio, imaginatio, sensus. Vita-
les, seu appetentes, voluntas et electio. Ut autem
dilucidius flat quod dicimus, age de his facultati-
bus accuratius disseramus: ac primo loco de iis
quae in cognitione versantur, sermo sit.
Et quidem de imaginatione et sensu satis iam
superius dictum est. Per sensum itaque in animo
conflatur ea passio, quae imaginatio nominatur. Ex
imaginatione oritur opinio: tum cogitatio, opi- γ
nionem expendens, verane sit, an falsa :
tum
demum quod verum est judicat, ob idque etiam
Graec διάνοια, dicitur, ἀπὸ τοῦ διανοεῖν, id est,
ab eo quod considerat et discernit. Domum quod
decretum, verumque definitum est, intellectus no-
minatur ⁷³.
Vel alio modo. Sciendum est quod prima men-
VARIIE LECTIONES. .
sint perfecti, ὲν τῷ αὐτῷ νοῒ, in eodem sensu et ωε
dem sententia.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.