PG 95, col. 122

Porro litteram hic legem vocat, qua delinquentes
puniuntur; spiritum autem, gratiam, quæ Spi-
ritus opera vitam præstat illis qui per peccata
mortui erant.
Vums. 7. « Quod si ministratio mortis. »
Comparationem adhuc exsequitur : atque hic
sensus est : Quod si ministerium illudcausa mortis
exstitit, hæc vero gloriæ, dubium non est quim
gloria ista major illa sit. Cæterum ministrationis
nomine legem exprimit. Nam inservit morti peccata
arguendo.
« In litteris deformata in lapidibus, fuit in glo-
ria, ut non possent intendere filii lsrael in faciem
Moysi, propter gloriam vultus ejus, quæ evacus-
tur; [Vsns. 8, 9] quomodo non magis ministratio
Spiritus erit in gloria ? Nam si ministratio damna-
tionis gloria est, multo magis abundat ministe-
rium justitiæ in gloria. »
Hic rursus Judaicos spiritus comprimit.
Veus. 10, 11. « Nam nec glorificatum est quod
claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
Si enim quod evacuatur, per gloriam est, multo
magis quod manet, in gloria est. »
Si gloriam hanc, inquit, cum illa conferamus,
hsudquaquam gloria fuerit gloria legis antiquæι
Neque vero absolute evincit gloriam hanc veram
non exstitisse, sed addit, in hac parte : hoc est
qua parte comparantur.
Vεε.12, 13. « Habentes igiturtalem spem, multa
fiducia utimur : et non sicut Moyses ponebat vela-
men super faciem suam. »
Quoniam auditor tot tantaque audiesdo 172) de
novo testamento, rogaturus erat, ut oculis etiam
gloriam hanc contueri liccret sibi; vide quo pacto
in ævum futurum eum rejiciat.
« Ut non intenderent filii lsracl in finem ejus,
quod evacuatur. »
Opus velamine non est nobis, quemadmodum
Moysi. Nam gloriam hanc contueri possumus,
qua circumvestimur, quamvis illa longe sit
major.
Væas. 14. « Sed ohtusi sunt sensus eorum. »
utura, inquit, jam olim lex adumbraverat.
Non solum enim nihil tunc videbant, sed neque
hodie legem vident. Atque hoc ipsi sibi præstitere.
Obtusio siquidem animi est expertis sensus, et
ingrati.
« Usquein hodiernum enim diem id ipsum vela-
men in lectione Veteris Τestamenti manet non re-
velatum. »
Cur miremini, inquit, quod gloriam hanc non
valeant intueri, qui nec minorem qua Moyses orna-
batur, viderunt, nec in vultum ejus aciem figere
potuerunt? Quid vero commoveamini, quoniam
Judæi non credunt Christo, cum nec legitime et
uti par est, legi fidem præstent? Namideo gratiam
ignorant, quia neque Τestamentum Vetus sciunt,
neque gloriam quam illud continet. Gloria quippe
legis est conversio ad Christum.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.