PG 95, col. 131

deret; quo injecta sui admiratione, desiderabilis
amplius fieret; desideratus cogitaretur, et cogita-
e tus intellectusque, ad divinam simailitudinem trans-
ferret animal, quod mentis et rationis est pari-
ceps ʼ; cujus gratia multitudinem specierum fabri-
catus est : « Invisibilia enim ipsius a creatura
mundi per ea quæ facta sunt,intellecta conspiciun-
tur . « Et : « A specie creaturarum per proportio-
nem Creator comprehendi potest . » Rursus vero
in unaquaque specie hypostasium, cum differen-
tiam, tum earum inter se convenientiam fecit: ita
tamen ut convenientia quidem sit naturarum; quia
hypostases omnes, quæ cidem speciei subjiciuntur,
prietates inter se discrepant. Quoniam enim soli-
tudo quidpiam est a consortio abhorrens et moro-
sum; societas autem cum ejusdem naturæ rebus,
dulce quiddam ac suave : quia omne animal dili-
git sui simile ⁴; eam ob causam, prima lvæc et sola
beata, principio carens, atque immortalis natura,
in tribus personis conspicitur. Ait enim subsistens
Sapientia : « Ego sum,qua oblectabatur ⁹; nempe
Deus et Pater, quamobrem non in singulis modo
angelicarum virtutum ordinibus hypostases varias
condidit, verum etiam in quacunque specie : uti
naturæ commuuoione consociatæ, invicem gaude-
rent, ac naturali devinctæ consuetudine, mutuam
cujusque est discernit, tuta generis ratione, tuma
possessionis et rei : ut quisque quod suum est
dignoscens, ejus curam agat, nec rem alienam uti
suam invadat; et ut cujusque exstantia definiatur
et innotescat. Operæ igitur pretium sit, ut qui de
re aliqua mnoturus est quæstionem, primum cogno-
scat, quid illa sit; tumque sitne unum, an duo,
exquirat. Hoc autem dico de Domini nostri Jesu-
Chrisi voluntatibus et operationibus, μ21 nec-
non de proprietatibus reliquis, de quibus hic nobis
siderabimus.
s Proν. vm, 30.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.