PG 95, col. 270

docct ct clamat: cujus suavissima verba denuo
juvat delibare : « Si, inquit, cum adhuc superstes
esses, idnon consecutus es, ut animam tuam omni
parte rite componeres, hoc saltem in fine vitæ tuis
manda et impera, ut post obitum tuum tuas ad te
facultates transmittant, perque bona opera, elee-
mosynas scilicet et oblationes, tibi subsidio sint.
Nam hinc quoque fiet ut in gratiam cuia Re-
demptore redeas. Hæc enim ipsi grata sunt et ac-
cepta. » Ac in alio rursum loco : « lntuis, ait, codi-
cillis una cum liberis et cognatis, hæredem quoque
Dominum scribe. Charta tua judicis nomen habeat,
nec memoria pauperum vacet. Atque horum me fide
jussorem profiteor. Nec vero his verbis occasionem
prætextusve cuiquam damus ut dum in vivis agit,
ab eleemosynis abstineat, quas post mortem facien-
das reponat. Absurdum enim prorsus et profanum
hoc esset, et a divina lege alienum. Quin potius id
quidem optimum est, Deoque gratissimum et
acceptissimum, ut quicunque pietatis est studiosus
et Christi amore lagrans, omnigenis operibus bo-
nis se emundans, ab omni spurcitie cohibcat, luci-
disque Dei præceptis adhæreat, ut cum ad vitæ
inem veneit, cum fiducia Domino dicat: Paratum
cor meum, Deus; paratum cor meum ³; sicque in-
vitantibus urgentibusque se angelis obviam pergat.
Verum id quidem pauci ac raro, quemadmodum
Dominus ait: Pauci sunt qui salvantur . Quan-
quam nec istud simpliciter a summa dictumu Sa-
pientia est, verum perinde ac si quis admirando
S94 dicat: Quam pauci sunt qui salvi fiunt. Cum
itaque exploratum sit nobis, perquam diicile
esse aliquem qui primi ordinis sit reperire, id-
circo posteriorem, apostolorum Patrumque dicta
secuti, necessario inducimus ut defuncti divinæ
clementiæ subsidia sentiant; aliunde frateruus
amor augeatur, resurrectionis spe firmetur, et oratio ad Deum spesque roborentur: ut , inquam, fideles
25 α24. En quot modis res ista utilis et fructuosa
sit,et quot quantisquedecausis in defunctorumuutili-
tatem conferat. Ipsa enim omnium quæ recensui-
mus occasio est. Causam quippe si sustuleris, ea
subinde quæ ipsam sequuntur auferri necessum
est. Nam quæ necessitas eos qui pusillo animo
sunt, eo pelliciat ut id muneris expleant, nisi
compertum habuerint fore, ut ipsi charis suis
auxilio sint? Quin pauperum quoque portiones
describi in testamentis desinent, cessabunt et pro
delunctis missæ, hymnorumque ct psalmorum
cantus , et quæcunque quadragesimo tcrtioqur
et nono dicbus, atque anno vertente memorie
VAREE LECXTONES.
s Edit. ἀλὰʼ ἐπεὶ τοῦτο μέν. s Edit. R. codd. 2, Colb. 1 καταλλαγέντων. Melius Billius ct t6colampa-
Cus legerunt, καταλεγέντuωων, omnium quæ recensummus. Nam plura serecensuisse mox innuit aucter, cum
ait : Ἐπεὶ εἰ τὸ αἴτιον ἀναιρήσεις, πάντως καὶ τὰτούτου ἀκόλουθα. Unde frustanca cst vοx σωτηρίας, quæ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.