PG 95, col. 98

simplici orationi tanquam aureum signaculum ap-
pingamus; illius nempe expositionem, quod de
pusillo, omnium tamen divinarum creaturarum
pretiosissimo, dictum est, secundum imaginem et
similitudinem. Intellectu et ratione præditum ani-
mal homo, inter reliqua omnia solus secundum
imaginem est et similitudinem Dei. Et secundum
quidem imaginem dicitur homo quilibet, mentis
et animæ dignitate, incomprehensibili nempe, in-
scrutabili, immortali, libero, neenon in alios do-
minatione, fabrilis artis et exstruendarum ædium
scientia. Secundum similitudinem vero, virtutis
ratione, et actionibus nostris a Deo præscriptis(5),
obstrictos commiserescere et diligere, omnem ins
alios misericordiam et commiserationem impen-
dere: « Estote namque, ait Christus Deus, miseri-
cordes quemadmodum et Pater vester cœlestis mi-
sericors est , » Et ea, quæ sunt secundum simili-
tudinem (6), singuli homines possident : donorum
namque suorum Deum non pœnitet; at quæ secun-
dum imaginem sunt, perrari, et soli illi, qui virtuti
operam navant, et sancti sunt, et Dei bonitatem
pro vlrium humanarum imbecillitate æmulantur:
cujus humanitatis, omnem bonitatem superantis,
digni utinam et nos eiceremur per bona opera,
placiti Deo, et grali, et eorum, qui a prima
C rerum creatione ei (7) placuerunt, imitatores facti.
(7) In Græco legitur Χριστῷ, Christo, ad quem
statim glorificationem dirigit Damascenus, quὰ
ELEPEN TAI
vevagsesæ

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.