PG 96, col. 712

bilisque est, typice secum luctantem vidit: sic tu
quoque mediatricis munus obiens, effectaque Dei ad
nos descendentis scala, ιιι debilem nostram natu-
ram assumeret, sibique copularet et uniret, adeo-
que hominem mentem videntem Deum redderet, ea
qua dirempta erant, collegisti. Quocirca angeli ad
eam descenderunt, uti Domino ac Deo inservirent :
homines autem angelicum vita: genus amplectentes,
in ccelum evehuntur.
’ 9. Quo loco praeconia prophetarum ponam? annon
ad te referenda, siquidem ea vera esse ostendere
relimus? Quodnam est Dominicum illud vellus ‘9,
in quod regis omnium Dei Filius, qui Patri coaeter-
nus est, ejusque regni consors, pluviae instar dea
scendit? annon tu perspicue? Quaenam item ea
Virgo, quam Isaias ⁵⁸ provido Spiritu in utero habi-
turam, Deumque qui nobiscum foret, seu qui, cum
factus esset homo, simul maneret Deus, parituram
praedixit?Quid mons ille Danielis ³ί, ex quo lapis
angularis Christus sic abscissus fuit, ut viri scal-
prum non subierit? Nonne ipsa es, qua: nullo sea-
tnine suscepto peperisti, ac rursus virgo perman-
sisti. Veniat divinissimus Ezechiel δ’, clausamque
portam ostendat, Domino perviam, nec tamen aper-
tam, quemadmodum prophetico instinctu prmnun-
tiavit. Dicta sua eventu comprobata monstret. Te
dubio procul ostendet, per quam transiens, qui su-
per omnia Deus est, assumpta carne, virginitatis
portam nequaquam aperuit. Signaculum quippe in
aeternum perseverat. Quocirca te prophetae praedi-
cant : tibi ministrant angeli, inserviunt apostoli,
virgo ille ac theologus, perpetua: virgini Deique
genitrici. Hodie enim te ad Filium tuum emigrano
tem satellitio suo fovebant angeli, justorum animm.
patriarcharumque et prophetarum :stipabantapoo
stoli atque albatorum a Deo Patrum infinita multi-
tudo, ab ipsis orbis linibus divino Filii tui jussu velut
in nube, in divinam hanc et sacram Jerusalem con-
gregati, tibique Doininici corporis, quod vitae ini-
tium attulit fonti, sacros sanctos hymnos divi-
D nissime canebant.
10. Ο quomodo vita: fons ad vitam media morte
trahitur! 0 quomodo, quae pariendo natura: leges
excesserat, nunc ejus legibus cedit, et corpus innna-
culatum morti subjicitur "l Oportet enim hoc
mortali posito, induere incorruptionem ⁸⁸, quando-
quidem naturaa Dominus mortis periculum facere
non recusavit. Carne etenim moritur, et morte
mortem tollit : corruptione incorruptionem donat :
necem denique suam resurrectionis fontem facit.
865 Ο quomodo sacrosanctam illam animam
δ’ Ezech. χιιν, 1. ⁸³ Dionys. cap. 5 De div. nam.
(ll) Germ. et Colb. νοεράν.
Q3

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.