PG 96, col. 866

tetttia.
At illustrissima Christianorum natio , et monacho-
rum catervae, regis cultum ac venerationem pro ni-
hilo ducentes, nec ipsius minas metuentes; per Dei
grati-om amplissimos progressus faciebant, ut qui in
multitudinem omni sermone majorem excrescerent,
ac parvam omnino regis rationem haberent, iis au-
tem rebus quae ad Dei cultum pertinebant singula-
rem _in modum dediti essent. Ac prOpterca permulti
ex iis qui ad monasticum ordinem sese contulerant,
omnia quidem ca qua»: in vita jucunda sunt peraeque _
contemnebant, solitusque pietatis amare tenebantur,
ac mortis pro Christo subeunda: siti. futuraeque bea-
titudinis cupiditate flagrabant. quue nomine. non
timido ac dubitante animo, verum perquam fidenti
ac libero salutifernm Christi nomen przedicabant,
Christumque unum in ore habebant, atque fluxam et
caducam praesentium rerum naturam, futuraeque ,
vitm firmitatem et immortalitatem omnibus palam
apteque demonstrabant, ac velut subsidia quaedam,
et semina ipsis porrigebant, quorum ope ad Deum
sese conferrent, vitamque in Christo absconditam
consequerentur (Colon. tu). Ex quo efl'ectum est ut
multi, suavissima illa doctrina percepta, ab acerbis
erroris tenebris abscederent, atque ad dulcem veri-
tatis lucem sese adjungerent, usque adeo. ut non-
nulli etiam illustres viri ac senatores. abiectis hujus
vitae sarcinis, in monachorum album sese ascri-
herent.
Rex autem ubi haec intellexit, iugo-nti iracun-
dia mnunutu5. atque indignatione fervens. sta-
tim edicto sanxit ut Christiani omnes pietatem eju-
rare cogerentur. Ac deinceps nova suppliciorum ge-
nera comminiscebatur, atque inusitata mortis genera
minabatur; litterasque ad onines regionis ditiuni sua:
subjectae partes mittebat, quibus et praefectis et du-
cibus imperabat ut tormentis atque iniqu's caedibus
in homines pietate praeditos grassarentur. Prmsertim
autem in prmstantissintos quosque monastici ordinis
excandescebat, atque implacabile adversum eos bel-
Dlum excitabat. Ob eamque causam priorum plerique
animo vacillabant: alii autem, quia cruciatibus fe-
rendis impares erant, nefario ipsius imperio pare-
bant. At vero monasticae classis duces atque antisti-
tes, partim ipsius iniquitatetn coarguentes ac refuo
tantes, martyrio vitam tiniebant, atque ad sempiter-
nam beatitudinem perveniebant; partim in solitu-
dinibus et montibus sese occultabant, non tormen-
torum qua: ipsis denuntiabantur metu, verum divi'
niore quodam consilio ac providentia.
alis-0. 59 ᾖὴ ὃέ-τῶν μὲν-λόγον ἐποιεῖτο βραχύν.
ιι σὺν τῷ Χριστῷ ἐν τῷ Θεῷ..
λόγοις si}; πίστέως κείὶ τῆς καλῆς διδασκαλίας.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.