PG 96, col. 882

ac summopere laborabant. Et quidem cum rex ali-
quando satellitum manu pro suo more septus, ad ve-
nationem profectus luisset, in venatorum numero
probus ille vir erat. Cum autem ipse solus ambularet
(divino, ut opinor, consilio ita ferente), hominem iii-
ter densas arbores humi prostratum, ac pede a fera
quadam graviter contritum , offendit. Qui quidem
ipsum praetereuntem intuens, precibus ab eo conten-
debat ne se praeteriret, verum calamitatis suae misc-
ratione afficeretur, atque in domum suam abducen-
dum curaret. Simul etiam illud adjumit, suam
operam ipsi non prorsus inutilem atque inanem iure.
Prmclarus autem ille vir ei dixit : Equidem ipsc vir-
tutis studio atque amore te assumain, tuique quam
maximam potero curam geram. Verum qua: tandem
eat base utilitas quam abs te ad me redituram esse
ais? Pauper autem ille et imbecillis: Ego, inquit,
sermonibus laesis medeor. Nam si quando in verbis
aut colloquiis vulnus aliquod aut afflictio inveniatur,
consentaneis medicamentis ea curo, ac ne malum ul-
terius serpat probibeo. Pius itaque ille vir, quanquam
id quod dixerat nullius momenti duceret, tamen di-
vini mandati causa eum in domum suam deferri,
eique quam par erat curam adhiberi jussit. At invidi
illi et livore perciti homines, de quibus ante locuti
sumus, improbitatem quam jam pridem parturiebant
in lucem proferentes, ipsum apud regem hoc nomine
accusant, quod ncn solum amicitia: ipsius oblitus,
deorum cultum neglexisset, atque ad Christianam
religionem animum inflexisset, verum etiam adver-
sus ipsius maiestatem gravia moliretur, popularem
scilicet turbam pervertens, omniumque benevolen—
tiam sibi concilians. Quod si pro certo scire Cupis,
inquiunt, nihil nos tingere atque comminisci, priva-
tim ei, tentandi ipsius causa, dic te relicta patria
religione ac regni gloria, Christianam fidem amplecti,
habitumque monasncum, quem olim tanquam parum
honestum persecutus es, induere velle. Nam qui haec
adversus virum illum scelerate contingebant, ipsius-
animi institutum ad compunmionem propensissimum
exploratum habebant; nec dubitabant quin si hzec
verba a rege audiret, statim ipsi quod praestantius
esset suadens, auctor futurus esset ut iis qua: recte
consulta essent, nullam moram alIerret , atque hinc
vera esse qua: dicebant invenirentur.
Rex autem, qua vir ille erga se benevolentia esset
minime ignorans, ea qua: dicebantur probabilitate
omni carere ac falsa esse censebat. Neque sibi fa-
ciendum esse ducebat, ut ea temere susciperet, ve-
rum rem ipsam atque objectum crimen exploraret.
Quapropter cum eum remotis arbitris accivisset ι
tentandi ipsius causa ita eum est allocutus : Nosti, ο
amice, quoniam modo adversum eos qui monachi di-
ισεϐῶν ἀνδριῖζν δρας ,, ρ. -.ε
pari, formula 2"qu ο sunt}? vide supra 1η Ι..
iv, 6, 2 : συμϐὰν οὑτωσὶ θειοτέρα. προνοίᾳ.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.