PG 98, col. 759

cras futura non sint : nec, si quis nunc gloriae,
amplitudinis,divitiarum, dominationis causa ani-
mos extulit, et fastu tumens omnes superbe con-
temnit, non is brevi ad ignominiam et humilitatem
extremamque inopiam recidat.
Neque vero absurde, opinor, existimet quispiam,
illud, ι sub sole, ι usurpatum esse ad defunctorum
exceptionem, qui, a sole hoc procul, infra terram
sunt, quasi lucc insit in illis verbis sententia, Ec-
clesiasten scilicet eos alloqui, qui etiamnum su-
perstites hanc vivunt vitam : quod 13 ii mutare
tuores, atque a pessima vitae ratione ad bonam fru-
gem redeuntes resipiscere facile possint; illud si
forte animo c0gitent, sibi quoque supremum instare
diem, nec se minus, quam cateros morti esse de-
votos :jamque, in mortalitatis suae cogitatione de-
fixi, flagitiosae denique vitae pravisque moribus mo-
dum ponant.
’ ‘ Caeterum quae hactenus dicta sunt, ansam alicui
praebeant ambigendi, quzerendique, quonam pacto
' Ecclesiastes, qui hominum improborum perversas
vita; rationes et prava facta detegere sibi proposue-
rit, nihil aliud pronuntiaverit, quam ι vanitas va-
nitatum, omnia vanitas? ι nam si vanitas sunt, ut ο
ἔοι-ιι ,ιι-εμ--- -3 _- ι· . ο υ , . _ ,
jam diximus, sive facta, sive dicta, sive cogitationes
quaecunque nullam habent utilitatem : eum omne
improbitatis, nequitiaeque ct malitia: genus non
modo nullum amatoribus suis afferat commodum,
sed etiam ad aeterna illos supplicia transmittat; cur
non aliud his nomen ab Ecclesiaste impositum est,
nisi vanitas? optabile enim erat istis, qui diu in
rapinis, in avaritia, in criminationibus, in ingluvie,
in ebrietate, in crapula, in aliis omnibus tlagitiis
versati essent, vanitatem eorum solis operum cu-
jusque terminis deflnitam ac circumscriptam esse;
ne cum iis ad illam quoque vitam transire deberent,
in qua justus judex de omnium, qui vita defuncti
sint, meritis est cogniturus. Quomodo igitur quae
poenas imponent intolerabile; cruciatusque per-
petuos, vanitas vanitatum appellabuntur? praescr-
tim cum vel de otioso verbo pennas ab hominibus
dandas, rationemque in judicii die reddendam esse,
Christus et Deus noster in Evangeliis edixerit ¹⁹.
Planum porro hinc est, quod ad quaestionem
respondeas. Sapiens enim Ecclesiastes, tanquam ad
tirones verba faciens, damnatis inerepatisque iis
qui, naturae lines rationesque transgressi, leges
ejus a quo conditi sumus, subvertunt, et volunta-
riis liberi arbitrii momentis ac motibus ad res
inutiles et malas abutuntur ; satis esse existimavit,
sicus ab una vanitate reprehenderet nataretque :
" Matth. xu, 56.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.