PG 99, col. 850

aperiamus januam pravis all‘ectibus; ne denique
deficiamus in exercitatione propesila, in Christo
Jesu Domino nostro, cui est gloria. honor et po-
testas. cum Patre omnipotenti atque vivilico et
sanctissimo Spiritu, nunc, et semper, et in szrcula
surculorum. Amen.
LAUDATIO S. ARSENII ANACHOBET/E.
BotLanntam. Act. Sauct. Jul. t. IV, 617.
1. Stella perpetuo nobis apparens, non zodiacn
circulo annumerata, sed in virtutis (ιωιο firmata, per
anniversariam suam memoriam hodie exoriens,
splendidissimas bonorum operum coruscationes de-
faecatiss'una luce immittit orbi terrarum. At quaenam
illa est, o sanctitatis amantes auditores? Arsenius
est, angelis par, virtute inaccessus, humilitatis al-
titudo, ascetica: disciplina: gloria, solitudinis robur.
compunctionis fluentum; cujus vel sola memoria
ad progressum in virtute incitamentum est. Et vero
mirari subit, quid sil, quod. postquam aliorum vi-
rorum beatorum, virtutis causa laudabilium, vitae
conscripta: sunt, praeconiorum radiis fulgentes,
nulla de beatissimi hujusce vita ad posteros trans-
ierit historia, praeter eam, qua; a quibusdam sanctis
Patribus sparsim indicata, insigni, qua pollent, res
illustrandi facultate, non inl‘erior est, imo vero mul-
tis potius aliis praefulget ob divinos Arsenii ac
masculos gestorum splendores.
'2. Quid igitur? An nos etiam cum iis, qui tempore
praecesserunt. commutabimus vices tantumque the-
saurum patiemur sub silentio abscondi? Nequa-
quam : at Patrum exemplo incitati, tametsi conve-
niente oratione destituti; (relique, auxilio venturum
praesenti conualui illum ipsum, cujus nobis proposi-
tum est vita: argumentum, dicendi initium faciemus,
nihil peregrinum et a vero alienum adoptantes; sed
quaecunque compendiose de ipso dicta sunt, colli-
υ gentes, et etiamsi narratione non cohaerente in me -
moriam revocantes, atque haec quodammodo con-
texentes, adjecto etiam, ubi res feret, ex cogitationi-
bus inde consequentibus additamento, quo res
coluereaul, vitam absolvere conabimur, gratificantes
desiderio, quo erga beatissimum hunc tenentur
virtutis amantes.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.