PL 1, col. 1206

De baptismo (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On Baptism 6 · On Baptism 7 · On Baptism 5

spiritalem medicinam canebat, ea forma, qua
semper carnalia in figura spiritalium antecedunt.
Proficiente itaque in hominibus gratia Dei, plus aquis
et Angelo accessit: qui vitia corporis remediabant,
nunc spiritum medentur: qui temporalem operabantur
salutem, nunc aeternam reformant: qui unum
semel anno liberabant, nunc quotidie populos conservant,
deleta morte per ablutionem delictorum.
Exempto scilicet reatu, eximitur et poena. Ita
restituitur homo Deo ad similitudinem ejus [(Gen., I)] ,
qui retro ad imaginem Dei fuerat; imago
in effigie, similitudo in aeternitate censetur. Recipit
enim illum Dei spiritum, quem tunc de afflatu ejus
acceperat, sed post amiserat per delictum.
CAPUT VI.
Non quod in aquis Spiritum sanctum consequamur;
sed in aqua emundati sub Angelo,
Spiritui sancto praeparamur. Hic quoque figura praecessit [(Matth., III)] .
Sic enim Joannes ante praecursor
Domini fuit, praeparans vias ejus: ita et Angelus
Baptismi arbiter superventuro Spiritui sancto
vias dirigit ablutione delictorum, quam fides impetrat,
obsignata [(Matth., XXVIII)] in Patre, et Filio,
et Spiritu sancto [(Ibidem., XVIII)] . Nam si in tribus
testibus stabit omne verbum, quanto magis, dum
habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei,
quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei
nostrae etiam numerus nominum divinorum? Cum
autem sub tribus, et testatio fidei, et sponsio salutis

pignerentur, necessario adjicitur Ecclesiae mentio;
quoniam ubi tres, id est Pater et Filius et Spiritus
sanctus, ibi Ecclesia, quae trium corpus est.
CAPUT VII.
Exinde, egressi de lavacro, perungimur
benedicta unctione de pristina disciplina, qua
ungi oleo de cornu in sacerdotium solebant. Ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.